• Keine Ergebnisse gefunden

Thomasius an Philipp Jacob Spener Leipzig, 10. November 1686

Chronologisches Briefverzeichnis

Falknern 8 dienstlich zugrüßen ich recommendire meinen sohn zum besten undt ver- ver-bleibe unter Christi schutz

32 Thomasius an Philipp Jacob Spener Leipzig, 10. November 1686

Vorlage: Friedrich Gedicke: Epistolarum selectissimarum Leibnitii, Schurtzfleischii, Thomasii, 1745, Nr. IV, S. 11–17

Leipzig, 10. November 1686

Chr. Thomasius Spenero S.

Lipsiae d. 10. Nouemb. 1686. Quod scrupulos in lectione pagellarum mearum subortos

haud grauatim communicare uolueris, debita gratiarum actione agnosco. Ac uti ex lit-teris Tuis

1

sinceritatem ac prolixum in me affectum fusissime cognoui, ita, ne quid dissimulem, dolui ualde, in

Institutionibus meis Iurisprudentiae diuinae2

ea tradita esse, quae Theologiae non consonent quaeque Ecclesiae ac publicam pacem turbatura sint, & Theologorum censuram, acerbam eam quidem, mereantur. Horrui, profecto, lecta epistola Tua incogitantiam meam & quod per supinam aliquam negligentiam in-uito mihi exciderint, quae tantas turbas concitare apta forent; & uel ideo horrui, quod facile uiderem, Te, Patrone maxime Reuerende non posse non multum ita remittere de bona opinione, si quam forte de me conceperas, cui tamen tamquam Theologo genuino

& maxima apud nos auctoritate ex merito pollenti mea studia praeprimis commendare uolebam. Sed profecto quum legerem etiam obseruationes Tuas, spes maxima me erexit iterum, fore, ut si responsiones meas sis lecturus, aequius iudicium de me &

scopo meo ferres. In plerisque enim uidebam, Tecum me omnino sentire, in plerisque deprehendebam mihi consentientes Theologos orthodoxos, in multis denique uidebam quaestiones subesse in utramque partem disputabiles, uel ad Theologiam parum perti-nentes, uel hactenus probe discussas & ita nouam turbam in Ecclesia minime parituras.

Facile tamen Te habebam excusatum, partim, quod breuitas mea, qua usus sum in in-stitutionibus ansam haud dubie dederit expositioni uerborum a mente mea omnino alienae; partim, quod ut ipse coram fassus es, negotia Tua ardua & promotionem pie-tatis in Ecclesia concernentia Tibi non permiserint lectionem controuersiarum hactenus inter Pufendorfium & eius aduersarios agitatarum.

3

Qua propter subnixe rogo, uelis in meliorem partem interpretari ad tuas obseruationes, quas remitto, responsiones meas, extemporaneas quidem & quales labor meus quotidi-anus permisit; unde simul excusabis scribendi genus inpolitum, & si forte uerbum ali-quod praeter opinionem calamus ibi posuerit non bene conueniens cum summa, quam Tibi debeo, reuerentia. Neque enim Tecum disputationem instituere & litigare animus est, sed eum in finem illas saltem transmitto, ut opinionem de me Tuam, quam enixe ueneror, si pote, restituam in integrum, & ne forte sinistrius Tuum de scriptis meis iu-dicium censoris mei Summi

Bornii,4

mentem a me alienet, atque praeter intentionem tuam censuram eiusdem impediat quum facile prouideam, fieri potuisse, ut ipse inter familiares sermones mentionem scripti mei iniiceret. Ceterum uti modo fecisti, ita ut &

in posterum ex sequentibus plagulis, quarum aliquas iam tum misi & reliquas suo tem-pore mittam,

5

ulteriores obseruationes Tuas haud grauatim, pro commoditate tamen Tua, mihi communicare uelis,

6

summopere oro ac quemadmodum non despero, re-sponsiones praesentes finem, quem intendo, consequuturas esse, ita ut & me & studia mea Tibi commendata esse inposterum uelis ex animo precor. Deus te seruet.

Beilage:

Responsio ad dictas obseruationes.

7

Leipzig, 10. November 1686

Ad. 1. dum p. 9, institut. mear. dico:8

pactum numquam obligare, non is sensus est, ac si consensum duorum uel plurium non sequatur obligatio. Contrarium enim prolixe declarabo in peculiari capite de fide seruanda; sed id uolo: obligationem, quae pactum sequitur, non oriri ex ipso consensu, sed ex uoluntate legislatoris seruationem promis-sorum iubentis, ut fortius contradicerem

Hobbesio9

ultimo uim obligationis ex pacto deducenti. Non uideo igitur, qualis sit differentia inter has phrases, siue dixerim:

Legem obligare mediante pacto, siue, pactum obligare uigore legis. Vtraque enim ni

fallor, id intendit, legem quidem citra pactum obligare posse, sed pactum non obligare, si tollas legislatorem. Igitur etiam nec mea phrasis contradicet dictis scripturae obliga-tionem ex promissis toties incultantibus & omnium minime dicto Deut. 23. v. 21. 22.

23.

Ad 2. dum p. 10. legem aeternam uoco figmentum Scholasticorum,

10

non rem respicio sub hoc termino denotatam multo minus ipsam iustitiam diuinam aut ordinem naturae.

Haec enim ἐϰ των ὀυϰ ὀντων

11

esse, quis diceret, nisi Atheus crassus? Sed hoc dico:

ipsam legis applicationem, qua utuntur

Scholastici in exponendo conceptu suo esse

impropriissimam, seu, ut in obseruatione est, ἀϰυρολογίαν

12

esse in uoce legis. Neque arbitror absurdam esse loquutionem meam. Quod enim improprium est, cur non id fic-tum dicere possum?

Ad. 3. An bestiae sensu careant annon?

13

quaestionem mere philosophicam arbitror adeoque alterutrum horum, quod placeat, salua Theologia statui posse, aeque ac in huic affini quaestione, de ratione beatorum. Qua propter etsi unum alterumque quoad expositionem doctorum

Ierem. 5. & Sir. 27. addere possem, nolo tamen in alienam

messem immittere falcem. Sed potius hoc loco eamdem adhiberi posse puto respon-sionem, quam usurpaturi essent omnes Philosophi, qui communissimam sententiam, quod bestiae ratione careant, sequuntur, si quis ipsis dictum seruatoris obiiciat de pru-dentia serpentum & simplicitate columbarum.

Ad. 4 Canon: Nihil esse in intellectu quod non prius fuerit in sensu,14

ita tritus & uul-gatus est, ita in omnibus

Peripatheticorum Physicis exstat, ut metuere non possim,

eam ad ἑυρηματα pertinere Theologiae non consonantia. Obiectionem ex Rom. II. re-sponsio tollet ad punctum. 8.

Ad. 5. Regulas de imputatiuitate actionum humanarum omnes intelligo de foro

hu-mano.

15

Tracto enim in toto hoc libro Iurisprudentiam, quae pro ultimo fine habet tranquillitatem humanam conseruandam per legum exsequutionem & iustitiae admini-strationem. Adeoque non contradico Dominis Theologis eorumque doctrinae de impu-tatione peccati originis in foro diuino. Praeterea puto canones, quos in Institutionibus posui, non peculiares esse

Pufendorfio, unde hausi, sed communiter fere in libellis

ethicis deprehendi, potissimum illum, de quo agitur in obseruatione.

Ad. 6. Dum statuo p. 48. quasdam leges diuinas salutem hominis in hac uita intendere,

immediatam intelligo intentionem. Ita me ipsum cap. 2. explico §. 125. & 138.

16

Ergo

non nego omnem legem diuinam, quae aeternam salutem intendit, simul salutem in hac

uita intendere, nego saltem quod immediate intendat. Id uero plane impium esset, si

statuerem quamdam legem diuinam intendere hominis malum temporale, quorsum

Leipzig, 10. November 1686

uidentur spectare uerba ultima obseruationis: modo reuera intelligamus in quo hominis

salus sit &c. Neque puto ullum tamen iota uerborum meorum huic expositioni fauere.

Ad. 7.

Quaestio de imperio coniugali in statu integritatis

17

ad proprie Theologicas, cuius affirmatio & negatio heterodoxiam inferat aut scandalum pariat in Ecclesia, non pertinet. Vnde quemadmodum non praetendo, ut eruditi opinioni meae assurgant, ita nec hac parte opus esse arbitror ad argumenta obseruationis, responsiones, quae mihi non desunt, prolixe afferre, aut in commentariis Theologorum nostrorum, qui cum mea sententia faciant, inquirere. Vnus instar omnium sit Megalander noster, qui ad Gen. 3.

p. m. 49. ita inquit: At si Heua in ueritate stetisset, non solum non subiecta imperio uiri esset, sed ipsa quoque socia fuisset gubernationis, quae nunc sola masculorum est.18

Ad. 8. Quae hic de differentia inter tabulam rasam & nudam admonentur, approbo &

per tabulam rasam intelligo nudam communi hodie philosophantium usu.

19

Quod uero pro defensione doctrinae Scholasticorum de principiis connatis adducitur; obiectio ex

Rom. II. v. 15. ad eam iam dudum respondit Iacobus Martini, Theologus, ut puto,

or-thodoxus, Partit. Metaph. sect. 3. qu. 4.

20

Nec alienus est a mea sententia Osiander, in

typo legis naturae p. 130. & p. 158.21

Quin audio plures ex nostratibus Theologis &

ipsum Danhauerum

22

sententiae meae fauere, ut adeo rursus haec adsertio mea Theo-logiae non aduersetur.

Ad. 9. Voluntas hominis, si theologice & forum poli spectes tota ad malum inclinat, at,

si politice & in foro soli rem consideres, fere tota. Nam Ethnici certe uirtutibus morali-bus praediti fuerunt, etsi non Theologicis.

Ad. 10. Peccata actionum exteriorum in statu post lapsum si uitia status essent, non

possent puniri delinquentes; sed omnes se excusarent per statum corruptum.

23

Ad. 11. Legem de concupiscentia, de qua Apostolus loquitor, positiuam dixi. Hanc

ad-sertionem meam aduersari omni Theologiae duriuscule dicitur. Ipse B. Scherzerus ex-pressis uerbis sententiae meae adstipulatur,

System. Theol. Loc. 7. §. 9.24 p. 54. lit. B.

Accedit Osiander, in typo legis naturae p. 168. qui simul ad obiectionem in obserua-tione formatam respondet, distinguendo inter legem naturae status primordialis & sta-tus post lapsum.

Ad. 12. Quaestio: an actiones physicae sint indifferentes? hactenus probe inter Pufen-dorfium & eius aduersarios uentilata est. Eius affirmatio uero quomodo periculosa

uocari possit non uideo, si quis expositionem & limitationes meas attendat. Nota est distinctio Theologorum inter peccati materiale & formale. Quod ipsi peccati materiale uocant, ego actionem physicam uoco, sensu in scholis recepto. Odium Dei & proximi ideo non est exemplum actionis physicae, in uoce quippe Dei & proximi circumstan-tiae morales latent. Odium uero in se spectatum est actio physica, est peccati materiale, est indifferens.

Ad. 13. Quae hic de temporali & aeterna beatitudine disseruntur, a legibus positiuis

intensa, iis adsentior. Sed mihi non aduersantur. Quin potius hic repetenda, ea quae dixi, ad punctum. 6.

Ad. 14. Duo hic notantur: 1) quod dixerim, legem ceremonialem intendere

beatitudi-nem aeternam:

25

2) quod asseruerim, eam omnes homines ante Christum obligasse.

Posterius errorem esse fateor, quem iam in discursu ad Institutiones meas correxi, & in

Leipzig, 10. November 1686

emendationibus, sub finem adiungendis, publice corrigam. Est tamen, ut puto, error magis Historicus quam Theologicus. Prius uero quod attinet, quum pleraque in ea lege contenta erant typi ad Christum, atque adeo simul fidem in Messiam respiciebant; sane Deus in eius latione primario salutem aeternam respexit, etsi ludaei per eius obserua-tionem non fuissent saluandi; certe non respexit beatitudinem & tranquillitatem homi-nis temporalem. Quidquid huius sit; utrumuis hic statui posse credo, saluis fidei articu-lis & absque scandalo.

Ad. 15. Haec obseruatio non tam intendit destructionem assertionis meae, quam, an Grotius26

a me dissentiat, adeoque mere historica est.

1 Siehe dazu Speners Schreiben an Thomasius vom 5.11.1686; Spener hatte Thomasius eine Liste mit kritischen Anmerkungen zu einem Entwurf von dessen „Institutiones Jurisprudentiae Divinae“

(Bd. 1) geschickt. Den Erhalt des vorliegenden Briefes von Thomasius teilte Spener seinem Schwiegersohn Adam Rechenberg am 16.11.1686 mit, UB Leipzig, Ms 0337, Bl. 20rv. Für die Hinweise auf die als Referenzquelle wichtige Korrespondenz zwischen Spener und Rechenberg danken wir Claudia Neumann (Halle), vgl. den Kommentar zum Brief Speners an Thomasius vom 5.11.1686.

2 Thomasius: Institutiones Jurisprudentiae Divinae (IJD), 1. Aufl., 1688. Da Thomasius im Folgen-den auf Paragrafen und Seitenzahlen verweist, die exakt mit Folgen-denen der Erstausgabe übereinstim-men, muss er Spener bereits 1686 Druckbogen vorgelegt haben, und zwar von Buch I, das in Leipzig gedruckt wurde. Obwohl dieser Band laut Titelblatt erst zwei Jahre später erschien, ließ Thomasius Speners Änderungsvorschläge nicht mehr in den Text der „Institutiones“ selbst einflie-ßen, sondern nahm sie nur in die einleitende „Dissertatio prooemialis“ auf. Die „Institutiones“ – faktisch die Bogen von Buch I – wurden erstmals im Katalog zur Michaelismesse 1687 aufgeführt (Rubrik „Libri Juridici“).

3 Samuel Pufendorf war mit seiner Naturrechtslehre „De Jure Naturae Et Gentium Libri Octo“

(1672) zum Vorbild und gewissermaßen geistigen Mentor von Thomasius geworden, der auch sei-ne „Institutiosei-nes“ an dessen Werk orientiert hatte. Zur umfangreichen Korrespondenz der beiden und zu Pufendorfs diversen Gegnern, namentlich unter der Leipziger lutherischen Orthodoxie, vgl.

die Briefe in diesem und im folgenden Briefband.

4 Jacob Born war zu diesem Zeitpunkt als Ordinarius der Juristenfakultät in Leipzig mit der Zensur des vorgelegten Buches I der „Institutiones“ beschäftigt; die Zensur der folgenden beiden Teile lehnte er jedoch später wegen ‚fachlicher Nichtzuständigkeit‘ ab, s. GH-2-III, 1724, S. 271f. Vgl.

auch Thomasius’ Brief an Born von Mitte August 1683.

5 Ob Thomasius Spener – wie er hier ankündigt – weitere Bogen der „Institutiones“ zur kritischen Durchsicht zugesandt hat, ist nicht bekannt; zumindest im Briefwechsel zwischen Spener und Re-chenberg gibt es hierauf keinen Hinweis.

6 In der Tat hat sich Spener – wie von Thomasius hier erhofft – erneut über die „Institutiones“ (und zwar über die im Folgenden aufgeführten Gegenargumente von Thomasius) geäußert, s. sein Schreiben an Thomasius von Anfang Dezember 1686.

7 Thomasius nahm die Kritik Speners sehr ernst, wie der Vergleich der folgenden Kritikpunkte Spe-ners (bzw. von Thomasius’ Einwänden) mit der „Dissertatio prooemialis“ (§§ 34ff.) der „Institutio-nes“ zeigt. In der „Dissertatio prooemialis“ ging Thomasius – ohne Namen zu nennen – auf die Vorbehalte der von ihm konsultierten Gelehrten, u. a. Speners, ein.

8 Vgl. IJD, Liber I, Cap. I. De Jurisprudentiâ in genere, § 29, S. 9.

9 Gemeint ist die vom englischen Philosophen Thomas Hobbes (1588–1679) in seinem „Leviathan“

(1651) entwickelte Position, dass die verpflichtende Kraft des Gesetzes erst aus dem