• Keine Ergebnisse gefunden

SENTENTIAE CONTROVERSAE

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Aktie "SENTENTIAE CONTROVERSAE"

Copied!
48
0
0

Wird geladen.... (Jetzt Volltext ansehen)

Volltext

(1)
(2)

SENTENTIAE CONTROVERSAE

QUAS

U N A c r M

OBSERVATIONIBUS LUCftETIANIS ALTERIS

A. 1). X V I KAL. APR. A. MDCCCLXXVU

IN PUBLICO DEFENDET

GUILELMUS HOERSCHELMANN.

D O Ji. P A T I I, I V o N 0 11 U M.

(3)
(4)

intcrprctabantur.

2. Saturam initio sccnicam fuissc nimis contidcnter adtirmant.

3. Errant qui carminum. quae Tlieognidea dicuntur, magnam partem non ab ipso Theognidc scriptam essc contcndunt.

4. Horatius sermoncs vcrsibus Fcsceiminis similes cssc ipse signi- ficavit.

5. Catulli c. LXIII v. 75 leni manu sic rcstituendus c s t : Gcininae deorum atl aurcs nova nuntia rcfcrcns.

6. Tyrtaei fr. X I v. 21 liuiic in modum correxerim:

'l.rjow/ o o|3f)'.ij.c( iVj-v/ XtXat s a f h o ::oXs(u.t!jstv.

7. Tibulli 1. I. c. 1 versus 2 5 — 3 2 vcrsui 6 subiciendi sunt.

8. Aristotclis rhct. p. 1 3 5 4 v. 17 Sta^oXv; corruptum esse vidctur.

(5)
(6)

OBSERVATIONES LUCRETIAME

ALTERAE.

SCRIPSIT

GUILELMUS IIOERSCHELMANN.

(7)

T Y P I S H . L A A I v M A N N I D O R P A T E N S I S

(8)

Qiiod qnasi tertia sit numero natnra reperta, esse praecipiat, nulla voca- bula latius patere, nulla diligentius tractanda esse non est quod moneam.

Atque corpora quidem et qualia esse sibi persuaserit et quibus nominibus appellaverit, ea qua par est industria observari videmus; at quod alterum est, inane, quanquam non minus quam illud ad intellegendam disciplinam necessarium est, tamen mire neglegitur, ut ne de loquendi quidem usu Lucretiano satis constare videatur. Pollius enim, qui libro ,De artis vocabulis quibusdam Lucretianis' conscripto alia copiose et docte expla- navit, lioc breviter p. l(i perstringere satis liabuit; nemo vero mihi quidem innotuit, qui satis et plene et accurate de re gravissima disputaverit, quan- quam plerique eam attigerunt. Quae cum ita sint, locis omnibus collectis ac dispositis in eos, qui falso explicari mihi videbantur, paullo diligentius inquirere non inutile esse putavi. Itaque, quae ad dicendi usum pertinent, ea capite V breviter , sed ut nihil quod gravius videretur consulto omi- serim, composita habes; ceteris id maxime efficere in animo erat, ut non- nullis locis data opera tractatis subtilius quam fleri solet ea, quae ad inanis vim ac notionem pertinent, distinguenda esse demonstrarem. Kam omne quorf est spatium Lucretius ita compositum esse voluit, ut alteram partem corpora obtinerent, altera omnino racua esset. Iam cum et onmc

(9)

iieri vix potuit quin utroque inter se confuso interpretes errarent. Neque vero ubiipie poeta ipse ambigua oratione nsus est; immo esse vocabnla, quibus nihil nisi paitem, esse, quibus nihil nisi totum significaverit, probari potest. Sed unum moneo, non hoc milii nimc propositum esse, ut vel TCpicureorum omnium vel Lucretii omnem inanis doctrinam illustrem;

primum enim dicendi usus perscrutandus est, tum de plaeitis et ipsius Lucretii et eormn quos sequitur disputandum erit.

Numeris usus sum editionis Bernaysianae; libri I versuum spuriorum 334 et 454 rationem habui nullam; v. 3(37 scribendum esse vacui, v. 428 quaqnam, v. 517 rerum iain constare mihi videtur.

(10)

I

De i n a n i puro.

Heraclitum Lucretius in 1.1 v. 6 5 8 propterea vituperavit, quia in rebus inane relinquere purum noluisset, quo loco optime id significavit, quod suae doctrinae proprium csset. Ipse enim praeter ea loca, quae a materia vel corporibus occupata cssent, alia permulta exstare putabat, quae prorsus essent vacua neque ulla vel primordia vel primordiorum concilia continerent. Hoc ille inane purum dicit, quae vocabula im- primis laudanda sunt, quoniam cctera, quibus usus est, paene omnia ambigua sunt.

Ac primum in ipsis rcbus inanc purum esse 1. I. vv. 3 4 6 — 3 5 7 inde demonstratur, quod in eas omnes, etiamsi solidissimae esse videantur, alias penetrare appareat; quod non fieret, nisi raro illae corpore essent, h. e. nisi inter earum primordia inania essent (v. 356), per quae intervalla alia corpora transire possent. Eodem argumcnto 1. VI. vv. 9 3 6 — 9 5 8 mixlum corpus inani esse (v. 941) exponit. — Tum ita 1. I vv. 565 — 569 explicatur, qua ratione fiat, ut ex pri- mordiis, quae ipsa dura sint, res nascantur molles,

Admixtum quoniam semel est in rchus inane (v. 5(i9).

1

(11)

Hoc utrumque Anaxagoras ct alii neglexerunt, qui res et molles et raras esse non negaverunt ut aera terras animalia

Nec tamen admiscent in eorum corpus inane (1. I v. 745).

Eandem ob causam Anaxagoram v. 8 4 3 vituperat:

Nec tamen esse ulla idem ex parte in rebus inane Conceclit. —

Praeterea, si verum esset, quod nonnullis placuit, aera valde denseri posse, hoc sine inani certe fieri non poterat (1. I v. 396), neque ignis ita, ut Heraclitus sibi persuasit, et densior et rarior esse potest, nisi statuas admixtum rebus inane esse (1. I v. 655) •, tamen illi fugitant in rebus inane relinquere purum. — Accedit quod nulla res vel frangi vel dissolvi vel alia ratione perire poterat, si omnis solida et sine inani esset (1. I v. 5 3 2 ) :

Et quo quaeque •magis cohibet res intus inane,

Tam magis Ms rebus pcnitus temptata Jabascit (5u7 sq.).

Denique in corpore pondus est, cum natura inanis (1. I v. 363) sine pondere sit-, quam ob reni, quod aequc magnum et levius e s t , id plus esse sibi declarat inanis (v. 3 6 5 ) , ct quod gravius, multo vacui

minus inlus liabere (v. 367). Est igitur admixlum rebus, quod inane vocamus (v. 3 6 9 ) ; est in rebus inane (v. 330). — Sed in eis tantum est, quae creatae sunt*, in atomis autem, quae neque initium habue- runt neque finem habebunt, eius nulla particula exstat: genitis in rebus inanest (1. I v. 5 1 1 ) , neque ulla res corpore suo inane (v. 514) celare potest, nisi id, quod illud cohibet, solidum sit:

Id porro nil esse potest nisi materiai

Concilium, quorf inane queat rerum cohibere (v. 51(5 sq.).

Ipsa primordia sine inani sunt (vv. 5 1 0 , 538).

Haec de vacuo, quod in rebus omnibus sit, in primordiis non sit, a Lucretio docemur. Quod ut recte explicemus, dicendum erit

(12)

primordia, quac ipsa ex partibus constent nullis intervallis intercc- dentibus, cum aliis sic consociari non posse, sed in rebus omnibus parvola spatia inter corpora prima intercsse, quae expleri nequeant;

atomos igitur omnes vacui partibus cinctas csse. Quod si verum est, ctiam res cx atomis compositae eadem ratione inane purum circum sc habeant, nccessc est, etiamsi in aqua vel aere vel terra vel alia materia versantur, quae eis circumfusa esse videtur. Hoc ipsum Lucretius plane exposuit-, nam, quaecumque moventur, propterea ci moveri posse videntur, quod circum se babeant inane. Quod si non esset, nihil procederc posset,

Principium quoniam cedcndi nulia daret res (1. I v. 339);

omnia, quae moventur, si non cssct inanc, (v. 342), motu carerent.

Nequc eos audicndos esse dicit vv. 3 7 0 — 3 9 7 , qui quamvis sint omnia plena (v. 376), tamcn res inter se moveri ct locum mutare posse

contendant; nequc enim pisces proccdere posse, nisi antea undae spatium dederint, neque aquam, quo effugiat, locum habere, nisi pisces illum reliquerint:

Aut igitur motu prkandumst corpora quaequc,

Aut esse admixtum dicundumst rebus inane (vv. 381 sq.).

Denique optime, qua ratione motum fieri arbitretur, 1. I vv. 384—'397 exponit. In quibus quae ad adversariorum sententiam pertinent, nunc omitto; ipsi quid videatur, manifestum est: duo de concursu corpora lata Si cita dissiliant, aer necesse cst omne quod fiat inane occupet;

is non ' uno tempore totum spatium complebit, sed paullatim; unde sequitur per aliquod tempus intervallum illud et eius partes vacua esse, et antequam corpora dissiluerunt, extra utrumque vacuum fuisse:

nam vacuum tum fit quod non fuit ante,

Et repletur item vacuum quod constifit ante (vv. 393 sq.).

Itaque motus ita Lucretio procedere videtur, ut id, quod movetur,

(13)

ubique in parem sibi magnitudine, qui vacuus sit, locum intret, parem relinquat; quare quod corpora facere nequeunt, ut locum inter se mutent, id corpus et inane facere nunquam desinunt, cum omnia in assiduo motu esse e Lucretii doctrina certum sit.

Postremo de locis quibusdam prope vacuis in 1. VI. vv.

8 3 0 — 8 3 9 et 1 0 0 0 — 1 0 3 9 disputavit. Primum enim lacus Avernus aerem, qui inter aves et terram est, aestu quodam discutere dicitur, prope uli locus hic linquatur inanis (v. 832), qua re aves delapsae

vacuum prope iam per inane iacentcs (v. 8 3 8 ) vita priventur. Altero loco de lapide Magnesio agitur, qui eadem ratione aerem propellat:

Hoc ubi inanitur spatium muJtusque vacefit In medio Jocus, cxtempJo primordia ferri In vacuum prolapsa cadunt (vv. 1003 sq.).

Porro corpora nequeunt ln vacuum ferri (v. 1012) 4 quin anulus ipse sequatur et in lapide haereat; idem in omnes partes fieri solet, unde vacepZt cumque locus (v. 1 0 1 5 ) •, Corpora continuo in vacuum vicina ferunlur (v. 1017). Tum:

simul a fronte est anelli rarior aer

Factus inanitusque locus magis ac vacuatus, (vv. 1022 sp.) fieri nequit, quin ex altera parte aer propellat et ille cedat, Parte quod ex una spatium vacat et capit in se (v. 1028).

Denique aer, qui in ferro abditus est, iJJe eodem fertur, quo praecipitav.it

Iam semeJ et partem in vacuam conamina sumpsit.

Haec fere sunt, quae de inani puro vel in rebus omnibus incluso vel eis circumfuso Lucretius docuit-, quae qui cognita habet, is cetera hic illic adiecta ratiocinando omnia assequetur, etiamsi apud Lucretium non legerit.

(14)

Primum cnim si inanc purum nullum essct, extra corpora nihil cxstaret •, extra loca a corporibus occupata alia non essent; loca omnia plena, nulla vacua essent. Hoc ipsum Lucretius exposuit 1. I vv. 6 6 0 sq.:

Nec rursum cernunt exempto rebus inani Omnia denseri fierique cx omnibus unutn Corpus.

Tum 1. I v. 3 2 9 sq.:

Nec tamen undique corporea stipata tenentur Omnia natura.

Eodem iure v. 376 omnia pleua esse ncgat. — Contra si primordia nulla essent solida, inanis puri nihil cohibcntia, sine dubio omne esset inane purunv, loca omnia vacua, nulla plena essent. Sed ne hoc quidem vcrum e s t , quoniam loca pcrmulta plena esse constat.

Itaque cum ncque plenum sit omne ncque vacuum, concedas necesse est, id bifariam ita divisum csse, ut alterae partes plenae alterae vacuae sint. Hoc tam dilucide 1. I. vv. 5 2 0 sq. illustravit, ut quid planius unquam expositum sit, nesciam:

Tum porro si nil esset quod inane rocaref, Omne foret solidum: nisi contra corpora ccrta Essent, quac loca complerent, quaecumque tenerenf, Onme quod est spatium vacuum constaret inane;

h. e. spatium omne quod est esset vacuum inane vel inanc purum;

omne spatium idem esset, quod vere est altera eius pars; nam inane purum vel vacuum inane pars tantum universi quod exstat spatii est.

Porro cum dicit:

Altemis igitur nimirum corpus inani

Distinctum, quoniam nec plenum naviter extat Nec porro vacuum,

(15)

quo iure de scriptoris sentcntia dubitetur, equidem non intcllcgo.

Neque enim corpus plenum esse negatur, quod ct omne et ubique et semper plenum fuit-, neque quicquam omnino vel plenum vel vacuum esse is infitiari poterat, qui loca a primordiis occupata prorsus plena, alia omnia prorsus vacua esse contcndcrat. Quod si tamen fecissct,.

eum aut ineptissimum aut mendacissimum homincm habercm.

Quae cum ita sint, neque corpus nequc quicquam omnino prorsus vel plcnum vel vacuum csse negatur, scd omne quod cst et omne spatium. Utrumque diccrc poterat nequc quicquam in- terest: namque si omne spatium statuis vacuum esse, ctiam omnc quod est erit inane; si omne spatium a corporibus occupatum habes, omne quod est erit plcnum.

Itaque quid vcl plenum vel vacuum csse poeta infitias cat, ccrto constat. N e q u e , ut opinor, tantopere in hoc loco explicando intcrpretes nonnulli erravissent, si ca quae Lucrctius scripsit integra cssent. Yidentur autem nonnulla excidisse: primum enim alicruis contra usum Lucretianum cum solo corpore coniunctum est, cum aut ad utrumquc aut ad utriusque summam adicicndum fuerit.

Quam ob rcm Lucretius, nisi fallor, aut dicere poterat, omne quod cst alternis divisum esse in corpus et inane, aut alternis corpus inani ct inane corpore disiunctum c s s c ; non poterat, allernis corpics inani distinctum esse. Quod si recte observatum est, cx huius loci rationc veri simile est alterum illud excidisse. Tum a plerisque iam Lain- binus laudatur, qui post Distinctum decssc coniecit est. Deniquc accedit id, quod pcr se non multum valeret, nisi illa probabilia essent:

valde fit incominodc, ut inter omne quod est vel omne quod est spalium et quoniam nec plenum naviter coctat interpositum sit corpus. Itaquc quanquam res ipsa ambigua esse nequit, tamen per verba factum est, ut interpretes errarent. Quod nc fierct, quanquam non semper Lu-

(16)

cretium satis cavissc notum cst, tamcn omnibus cis, quae deesse vcl constat vcl probabile est, ita optime satisfieri videtur, ut intercidisse statuamus, quac horum similia sint:

Alternis igitur nimirum corpits inani

Distinctum (est, itidem distinctum est corpore inane, Omne quod est) quoniam nec plenum naviter extat Nec porro vacuum.

Vide sis, quac infra de hoc loco disputaturus sum.

Sed etiam alia exstant, quibus rcs ipsa abundc illustrari possit.

In eis quae antecedunt vv. 5 0 3 sq. naturam corporis et loci, res in quo quaequc gcruntur (v. 505) Esse utramque sibi per sc puramque hoc argumcnto dcmonstratur:

Nam quacumque vacat spatium, quod inane vocamus, Corpus ea non est: qua porro cumque tenet se

Corpus, ea racunm nequaquam constat inane (vv. 507—509).

jSFihil magis perspicuum cst: homines nihil videmus nisi r e s , quae neque mcrum corpus nequc merum inane, sed cx utroquc compositac sunt. Tamen utrumquc per se purum essc ratione efficitur: nam ubi corpus cst, ibi inanc purum non est-, ubi hoc exstat, illud exstarc nequit. Utrumque cum loca permulta obtineat, nullum vero com- munem, necessario iuxta posita sunt ubique corpus et inane purum, loca plena et vacua. Tum vcro quoniam tertium non est, quod inter loca plcna et inania, inter corpora et vacuum intervalla explcrc possit, fines ea ubique communes habere sequitur, ut rcctissimc inane corpore et corpus inani finiri dicas; quibus confer 1. I vv. 1 0 0 9 s q . : natura

. . . . corpus inani Et quod inane autem est finiri corpore cogit.

(17)

Quae omnia tantopere inter se consentiunt, tam perspicue cxposita sunt, ut quo usque res clarissima a grammaticis obscurata sit, vix quisquam credat, nisi libros inspexerit. Nam ut perspicuum "est, binas illas locorum omnium et totius spatii partes (plenas et vacuas) sese invicem finire, ita alta caligine offusum est, quod nonnulli sibi persuaserunt, omne spatium et eius partem plenam (vel corpora quac eam obinent) finibus esse communibus:, quod eodem certe iure de omni spatio et altera eius parte, quae inanis est, dicere possis vel de hominis toto corpore et capite vel toto capite et naso et quae similia sunt.

Nihil iam adiciendum est praetcr unum; si inane non csset, omnia non modo solida essent, sed moveri non possent-, nam sine inani puro ex Lucretii doctrina nihil unquam movebitur. Tum, si nihil moveretur, nihil creatum esset:, cf. 1. I vv. 3 4 2 sq.:

qitae, si non esset inane,

Non tam sdllicito motu privata carerent, Quam genita omnino nulla ratione fuissent,

Undique materies quoniam stipata quiesset.

(18)

De omnis s p a t i i natura.

Omnc spatium, si ad ea, quae aut insunt aut non insunt, spectamus, in duas partes divisum esse, quae saepe inter se confe- rantur, satis expositum est. Sed etiam spatium, quod exstat, omne cum corporibus alteram partem explentibus comparari posse mani- festum est. Nam ea, quae a corporibus obtinentur, loca non minus totius spatii partem efficiunt quam ea, quae vacua sunt", neque ipsa spatii natura diversa ac varia est, sive aliquid inest sive nihil.

Spatii enim natura in eo posita est, ut per se inane sit-, in quo si quid situm est, neque spatium ipsum id effecit, sed corpora, neque spatii natura mutata est; velut, quod spatium neque tangerc neque tangi Lucretius d,icit, hoc et ad plenum et ad vacuum identidem spectat, quoniam, quod in pleno vel tangit vel tangitur, non spatium cst, sed corpora.

Quae cum ita sint, inter omne spatium et inane purum ea intercedit ratio, ut illud totum, hoc pars sit; itaque magnitudine sunt diversa, natura omnino eadcm.

Itaque nonnunquam multum interest, de utro dicas, nonnunquam nihil; aliis locis, nisi summa industria utrumque distinxeris, ineptias

(19)

proferes ridiculas$ aliis id non modo putidae esset diligentiae, sed ratione careret.

Ac prioris generis insigne exemplum praebent 1. I vv. 4 1 9 — 4 2 1 et 4 2 6 - 4 2 9 :

Omnis ut est igitur per se natura duabus Constitit in rebus: nam corpora sunt et inaiie, Haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.

Iam neminem latebit id, in quo sita sunt corpora, non esse inane purum, quoniam aliquam eius partem corpora obtinent-, neque hoc agit, ut intra illud materiam positam vel ab eo cinctam esse moneat, sed de toto spatio dicit, in quo corpora sita essc (et diversa moveri) verum est. Quod si quis cum inani puro confuderit, in eis quae secuntur fiet, ut, turpissime Lucretius sibi contradicere videatur:

Tum porro locus ac spatium quod inane vocamus Si nullum foret, haud nsquam sita corpora j>ossent Esse neque omnino quaquam diversa meare.

Ipse sibi coritradicere videtur; nam supra vv. 329 sq., nisi inane esset, fore pronuntiavit, ut omnia corporea nalura stipata, omnia plena (v. 376) essent; etiam alii, quos attuli, loci inspiciendi sunt, maxime vero vv. 6 6 0 sq.:

Omnia denseri fierique ex omnibus unum Corpus.

Alteris igitur locis sine inani fore dicit, ut ubique sint corpora, alteris, ut nusquam. Quibus sententiis quacnam magis inter se contrariae sint, non dispicio. Tamen recte se habet utraque, quoniam de rebus diversis agitur: si spatium omnino omne deesset, sine dubio ne res quidem haberent, ubi stare possent; si inane purum non esset, omnia nullis intervallis intcrcedentibus unum corpus efficerent. Ac scriptor

(20)

ipse, ne in errorem eos qui legerent inducerct, hic quidem effecit, eis usus vocabulis, quibus nusquam inane purum signiticavit: locus ac spatium quod inane vocamus et inane, corpora in quo sita sunl;

quibus ubicumque similia scripsit, de toiius spatii vel magnitudine vel natura disputavit.

Verum non sempcr tam subtili distinctione opus est, cum inter omnis spatii et inanis puri naiuram nihil intersit: utrumque per se inane est neque sua ipsius vi, ut repleatur, efficere potest-, neutrum vel tangere vel tangi posse supra dixi.

Velut in versibus, qui illos secuntur, 1.1 4 3 0 — 4 8 2 , cum de spatii et corporis indolc disputaret, etiam altcris illis, quae prioris generis sunt, vocabulis uti licebat, quibus iniaciile voccm adiecit:

430 Praeterea nil est quod possis dicere ab omni Corpore seiunctum secretumqne esse ab inani, Quod quasi tertia sit numero natura reperta.

437 Sin intactile erit, nulla de parte quod ultam Rem prohibere queat per se transire meantem, Scilicet, hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.

440 Praeterea per sc quod cumque erit aut faciet quid Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum,

Aut erit ut possint in eo res esse gerique:

At facere et fungi sine corpore nulla potest res,

• Nec praebere locum porro nisi inane vacansque.

Ergo praeter inane et corpora tertia per se . Nulla potest rerum in numero natura relinqui.

Iam diligentiam hominis animadverti velim, qui, quanquam nullum spatium rem transeuntem prohibere vel locum non praebere dicere poterat, tamea adicere malucrit, corpora, si illius partem obtinerent,

(21)

hoc efficere; quara ob rem vv. 439 et 4 \ 4 accuratius scripsit vacuum inane, inane vacansque.

Tum ad eandem spatii naturam, qua neque tangere neque tangi possit, ea referenda sunt, quibus cedere ubique corporibus cadentibus, subsistere nusquam dicitur. Quam ob rem in 1. I v. 1 0 7 4 legitur locus ac spatium quod inane vocamus, in vv. 1078 et 1 0 7 9 inane:

1074 Omnis enim locus ac spatium, quod infane vocamus), Per medium, per non medium concedere (debet).

1077 Nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt, Ponderis amissa vi possint stare in inani:

Nec quod inane autem est ulli subsistere debet, Quin, sua quod natura petit, concedere perqat.

In altero autem libro, cum inter se conferantur e a , quae per aquam vel aerem motum remorantia, et ea, quae per loca vacua extra hunc mundura posita cadunt, bene dixit inane vacuum vv. 2 3 5 sq.:

At contra nulli de nulla pa.rte ncque tdlo Tempore inane potest vacuum subsisterc, rei.

Quanquam cnim id, in quo quid movetur, non omnino vacuum est, quoniam inest quod movetur, tamen, si utrumque inter se distinxeris, illud vere inane dici poterit, multumque intererit sine dubio, utrum vacuum an plenum sit-, in illo cnim nihil motus celeritatem minuit, in hoc omnia; qua dc causa res intra mundum per aerera, similia, extra per inane vacuum meare dixit. Porro externas regiones v. 2 3 8 inane quieium appellavit, quia in aqua vel aere non solum id, quod cadit, scd omnia fere inquicta et turbida sunt, in illis autem praeter primordia cadentia nihil. Praeterea 1. II vv. 151 et 1 5 8 optime lumina solis tardius' ire docet, quia non per inane vacuum currant ut atomi, sed per aeris undas. Denique eiusdem libri v. 2 0 2 , sanguinem,

(22)

quem ex vulncre, et tigna, quae cx aqua sursum ferri videmus,. tamen per inanc vacuum deorsum fcrri contendit:

Nec tamen liaec, quantnm est in se, dubitamus, opinor, Quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur;

namque ea quod faciunt, non sua vi facere possunt, sed ab aliis pressa ac pulsa; hoc autcm ftcri nequit, si per regiones versantur, in quibus, quod premere ac pellere possit. non insit. Opponuntur igitur sibi et hoc loco et eis quos excipit ea, quae per inane purum, et ea, quae per spatium ex parte materia repletum moventur.

III.

De omnis spatii magnitndine.

A t vcro, quae in vucuo inani vcrsari negantur, eadem per magnum vel profundum inanc ire dicuntur. Quod cavc ne rationes supra expo- sitas evertere statuas. Nam cum spatium totum non minus inane appel- lari constet quam eius partem, quae proprie inane vacuum vel purum dicitur, nihil obstat, quominus universum illud spatium, in quo fiunt quaecumque fiunt, cuius partes sunt loca omnia et plena et vacua, magnum vel profundum inane vocetur. P e r . h o c autem moventur et totus hic mundus et quae in eo insunt, etiamsi per se ipsa in aere vel aqua versantur. U t 1. II v. 1 0 5 parvola (quod olim conieci), quae magnum per inane vagcntur, dicit aerem et solis lumina efficere,

(23)

cum alia ferrum et saxa constituant. Praeterea ornnia primordia, et ea, quae in rerum complcxu, et e a , quae cum aliis nullis coniuncta sunt, in assiduo esse motu voluit: v. 65 maynum pcr inane, v. 8 3 pcr inaneyY. 9 6 per inane profundum, v. 1 0 9 magnum per inane: v. 1 2 2 in magno inani, v. 2 1 7 per inane, v. 2 2 2 per inane profundum, v. 2 2 6 per inane. Neque alius generis est, quod 1. III v. 17 legimus:

moenia mundi Discedunt, totum video per inane geri res,

cum non modo, quae intra mocnia mundi fiant, sed etiam, quae per totum et immensum spatium, cuius ille minimam particulam obti- ne*at, se quasi oculis videre profiteatur. —• A t vero quod 1. II v. 1 1 6 corpuscula illa minima, quae sole largissimum lumen profundente quasi saltare videmus, per inane misceri dixit, hoc aliter comparatum est: confert enim inter se res, quae videantur tantum nobis per inane moveri, quanquam aere circumdatae sint, cum atomis, ut ex illarum motu trepidante coicere possimus,

primordia rerum Quale sit in magno iactari semper inani.

Restant 1. I vv. 1018, 1 0 9 5 , 1 1 0 0 : si corporum numcrus fini- tus esset,

dispulsa suo de coetu materiai

Copia ferretur maqnum per inane soluta (vv. 1017 sq.).

Praeterea cavendum est,

Ne volucri ritu fiammarum moenia mundi

Diffugiant suhito magnum per inane soluta (w. 1094 sq.), Terraque se pedihus raptim suhducat et omnis

Inter permixlas rerum caelique ruinas

Corpora solventes aheat per inane profundum (vv. 1098 sq.). • In hisce quod eadem vocabula pcr magnum, profundum inane exstant,

(24)

quae locis supra allatis leguntur, ncmo scriptorem sibi contradicerc suspicabitur, quod corpora per magnum inane ire primum adfirma- verit, tum negaverit; nam id quod, si res aliter se haberent atque se habent, futurum esse d i c i t , n o n in his inest, sed in eis, quae accedunt, verbis: dispulsa suo de coetu soluta, diffugiant soluta et quae sunt similia. Haec vero si fierent, tum demum primordia omnia eis paria essent, de quibus dixit 1. II vv. 1 0 9 — 1 1 1 :

Muitaque praeterea magnum per inanC vagantnr, Conciliis rerum quae sunt reiecta nec usqnam Consociare etiam motus potuere rccepta.

Tum, quod semel scripsit in 1. I. v. 1 1 0 2 , desertum spatium aptc de eo dicitur, quod cum olim rerum copia ct uberrima et pulcher- rima floruerit, relliquiarum nihil praeter primordia cacca habeat:

Temporis ut puncto nil exstet reliquiarum Dcsertum praeter spatium et primordia cacca.

Sed miilliplcx loci spalium. immcmorabile spatium (1. II V. 1 6 3 ; I V , 2 0 5 ; I V , 1 9 1 •, V I , 488) sciens omitto, quoniam ad viae ingentem neque vero infinitam longitudinem magis quam ad universum spatium pertinere videntur. Itaque corrigendum cst, quod in Ritschelii Actis t. V. p. 35 de quattuor illis locis dixi.

Finem faciant 1. V. vv. 3 5 1 — 3 7 9 , quorum pars ex 1. HI w . 8 0 4 — 8 1 6 itcrata cst, in quibus composita cxstant primum i d , quod inanc purum est, tum spatium, quod tangi nequit per suam naturam, denique summaium summa|, extra 'quam nullus est locus vel plenus vel vacuus. Mundus enim, cuius nunc ipsi sumus partes, propterea periturus esse dicitur, quia neque solidus sit, quoniam admixlumst in rebus inane v. 3 6 5 , quod purum inane c s t , neque ictibus nullis feriri possit ut inane vv. 3 5 7 et 3 6 6 , quod ad omnis spatii naturam spectat,

(25)

neque extra desint et corpora, quae in eum penctrare possint, et loci copia v. 359, locus v. 3 6 2 , natura loci spatiumquc profandi v. 3 7 0 , quac extra summam omnium et univcrsum spatium prorsus desiderentur.

Sed iam ad alia pergendum cst, quae gravissimas interpretibus difficultates praebuerunt: infinitam omnium corporum summam et omnis spatii magnitudinem, quae 1. I vv. 9 5 1 sq. illustrantur. Quo loco quae poeta exposuit, eis in ceteris libris haud scmel usus est:

confer 1. II vv. 9 2 sq.:

quoniani spatinm sine fine. modoque est, Immensumque patere in cunctas undique partis Pluribus ostendi et certa raiione probatum est.

1044 cum summa loci sit Infinita foris haec extra moenia mundi.

1048 Principio nobis in cunctas undique partis Et latere ex utroque supra subterque fier -omne Kulla est finis, nti docui, res ipsaqne per se

Vociferatur, et ehicet natura profundi.

1053 Undique cum rorsnm spatium vacet infinitum.

10G7 Praeterea cum materies est mulla parata, Gum locus est praesto.

Denique 1. V vv. 3 5 1 — 379 supra a mc commemorati imprimis digni sunt, qui cum primi libri illis conferantur; mundum enim perire posse arbitratur, quia neque solidus sit ut primordia, neque tangi non possit ut inane, neque eius, quod omnc dicitur, ad similitudinem accedat, cuius neque elementa quod excipiat spatium, neque spatium quae intrent elementa cxstent. (Cf. etiam 1. II vv. 3 0 4 — 3 0 7 . ) Quod ob eam causam memorabile est, quia 1. I vv. 958 sq. non dc Solo spatio, sed de summarum summa agi recte interpretes perspexe- runt. Sed in dispertiendis disputationis partibus dissentiunt, cum

(26)

quo usque de universo, unde scorsum de spatio et materia dicatur, dubitcnt-, qua dc re nuper Stuerenburgius in Ritschelii Actis t. II p. 4 1 2 accuratc disputavit.' Contendunt enim Goebelius, Munro, Stuerenburgius haec poetam demonstraturum fuisse: primum uni- versum esse infinitum, t u r a s p a t i u m , denique materianr, ad primum

illud pertincrc vv. 9 5 8 — 9 6 7 et 9 6 8 — 9 8 3 et 9 9 8 — 1 0 0 1 , ad altcrum 9 8 4 — 9 9 7 et 1 0 0 2 — 1 0 0 7 , ad tertium 1 0 0 8 et qui secuntur. (Goe- belius vv. 9 9 8 — 1 0 0 1 tertio praemitti iubet.)

Ac primum quo iure Lucretius dc universo et spatio separatim dicere putetur, vidcamus. Quid cnim ille vv. 9 8 4 — 997, qui ad solum spatium pertinere Munroni videntur, exposuit? Si spatium sutnmai lotius omne, inquit, finitum esset, tum omnis materiae copia

ad imum confluxissct ct ex infinito tcmpore incrs iaceret neque quic- quam moveri neque vel caclum vel lumina solis csse possent-, at vero ea moveri videmus.

Iam fac recte eum putari solius spatii magnitudinem infinitam rcfutare! Fac solum spatium intra ccrtos fines inclusum fingi;

quid tum fict? Nihil profccto nisi hoc: ut infinita corporum summa locum non habeat, quo stare possit. Hoc non meo me ar- bitrio sumere Lucretius auctor est. Nam quod vv. 426 sq. pro- nuntiavit: Tum porro locus ac spatium quod inane vocamus Si nullum forel, hattt usquam sita corpora possent Esse, id ne hoc quidem loCO tacitus improbare potcrat; illis enim similia sunt haec: si spatium fini- tum congruente sibi infinitae materiac parte repletum erit, cetera pars nullum locurn habebit. Idem Epicurus apud Laertium 1. X. c. 4 2 diserte docuit: evre -4 xeviv vjv mptsfjivov, obx 3v efye ™ fostpa uu)[j,a:a feou ivsaiv]. Hic de solo spatio finito agitur-, hic id even- turum esse dicitur, quod Lucretio, si dc eadem re disputavisset, n o n minus dicendum fuit. Hoc autem is ne verbo quidem significavit.

3

(27)

Quid igitur futurum esse dixit? Copia materiai Undique ponderibus solidis con/luxet ad imum. Iam quod ad imum confluxissc dicitur, id sine dubio antea supra fuerat. Supera igitur spatii illius pars, quanta- cumque e s t , antea aliquam materiam habuisse, postca vacua facta esse fingitur. Unde sequitur materiam ne istius quidem quamvis finiti spatii ambitum aequare. Ergo et ipsa finita fuit magnitudine.

Quid igitur Lucretius refutavit? I n t r a c e r t o s q u o s d a m f i n e s i n c l u s a e s s e e t s p a t i u m t o t u m c t m a t e r i a m o m n e m . Hoc

denique non modo refutavit, sed se refutaturum essc supra ipse significavit, cum omne spatium summae tolius finibus inclusum esse sumpsit', nam si ad summam totam materia quoque pertinet, ad spatium summae totius etiam spatium materiae pertineat necesse est. Is vero, qui spalium materiae finitum esse contenderat, materiam ipsam infinitam esse nequaquam putabat. Quae cum ita sint, et ex co, quod sibi refellendum proposuit, et ex e i s , quae refellens attulit, non de solo spatio, sed de spatio et materia, de universo poetam disputaturum fuisse intellegimus. Nihil igitur inter hoc argumentum et ea quae ante- ceduut interest, nisi quod illis quaeritur de e i s , quae cxtra omnc aut sint aut non sint, hoc autem de e i s , quae intra omne aut fiant aut non fiant. Sed unum utraque ratione demonstratur, nihil ct falsius et ineptius quam omne finitum esse.

Quae cum ita sint, ne ego quidem turbatum esse argumcntorum ordinem in e i s , quae v. 9 9 7 secuntur, negaverim. Nam versibus 9 9 8 — 1 0 0 1 exlra omne nihil esse iterum exponitur, quod post primum et alterum argumenta huic simillima, ante tertium faciendum fuisse rectissime Munro iudicavit. Sed proferam quod sentio. Nullo omnino loco versus isti, quales exstant, apte inseri possunt neque ullo unquani inserti fuerunt. Nihil enim eis continetur, quin et plenius et magis perspicue in primo argumento vv. 9 5 8 — 9 6 7 expositum sit: finem

(28)

nihil habere, nisi extra sit quod finiat-, extra omne autem nihil esse.

Videtur quidem discrimen in eo e s s e , quod in primo argumento ratiocinando sententia primaria nititur, in hoc autem oculorum visu;

sed ad idem redit utrumque; novi nihil accedit. Nam quod mare terram et terras mare finire dicit, hoc si ad omne relaturus erat, nescio quas ineptias de duobus, quae universa dicerentur et sese invicem finirent, refellere sibi proposuerat. Quod si quis poetae in animo fuisse sibi persuaserit, suspicari possit schedam, in qua ar- gumentum incohatum neque vero absolutum erat, huc illatam esse.

Veri autem similius est Lucretium, si ipse librum edidisset, versus illos aut deleturum aut valde immutatos cum primo argumento coniunc- turum fuisse. Utut e s t , quo nunc loco leguntur, eo neque ipsi ferri possunt et ea, quae artissime cohaerent, ineptissime divellunt; quam ob rem uncis includendi sunt.

Quod si factum erit, optime oratio procedet a v. 9 5 1 usque ad 1 0 0 7 . Initio enim poeta se disputaturum esse pronuntiat de duabus rebus, de corporibus et de eo, quod inane repertumst Seu locus ac spatium. res in quo quaeque gcrunlur (vv. 9 5 4 sq.); quibus eum uni- versum quod exstat spatium significare verum est. Proponit igitur divisionem non tripartitam, sed bipartitam. Qua sic usus est, ut priore argumentationis parte de eo quod omne est et universo spatio coniunctim disputaret: confer in primo argumento omne quod est v.

9 5 8 , summa 9 6 3 , omnc 9 6 7 ; in altcro omne quod est spalium 9 6 9 , omne 9 7 5 (utrumque in uno argumento); in tertio spalium summai lolius omne 9 8 4 ; in quarto omne 1 0 0 1 ; deniquc in conclusione nalura loci spaliumque profundi 1 0 0 2 . Ac primo loco cx eius quod omne est notionc extra nihil esse efficitur-, altero additur, etiamsi omne quod cst spatium finitum esse credatur, tamen tclum ab eius finibus proiectum aut processurum esse aut alia re obstante prohibitum iri, ut sic extra

(29)

aut vacuum aut corpora essc manifestum fiat; unde secuturum esse non a finibus telum profectum esse, ubicumque illos posueris; itaque omne cxempta fine patcre concedendum esse. Vides discrimine nullo facto de omni spatio et omni eum dicere. Itidem tertio loco spatium summai totius omne tractandum proposuit, eorum autem, qui et corpus et spatium finibus inclusum esse putaverant, scntentiam sic refellit, ut i n t r a spatium finitum materiam finitam velut inertem molem iacituram esse exponeret", eorum autem, qui solum spatium finitum esse volebant, opinionem non attigit. Quarto denique loco idem quod primo legi supra demonstravi.

Iam vero de solo spatio ubi disputaverit, quaero. Neque enim disputavit de eo neque necessarium id fuisse ex ipsius ratione per- spicitur. Nam omne et spatium universum quanquam natura sunt diversa, tamen ambitum habent eundem, sive finitum eum sive im- mensum esse statuis; quam ob rem si de magnitudine vcl utriusquc vel alterutrius quaestio instituta est, inter ca distinguere ct inutilc et molestum est. Quod paucis explanare liceat: universum spatium bifariam divisum est, cum altera pars plena, altera vacua sit; quae plena est, ea a corporibus occupatw, corpora ^autem et totum spa- tium coniuncta id ipsum quod omne dicitur elficiunt. Iam vero, quoniam corpora et loca eis repleta cisdem finibus continentur, omne neque maius neque minus esse quam totum spatium potest; et inter utriusque magnitudinem aliquid intercsse ei soli videbitur, qui corpora maiora esse quam loca eis repleta sibi persuaserit. Quae cum ita sint, Lucretium de spatii ambitu separatim non disseruisse neutiquam mirum est.

Neque vero nescius sum Epicuro hoc necessarium visum esse, qui apud Diogenem 1. X c. 41 sq. primum omne immensum esse eo, quod etiam Lucretii primum e s t , argumento probavit; tum (ut alterum

(30)

nunc omittam) ficri non posse, ut spatium solum finitum, materia infinita esset adiecit (nam infinita materiae summa in finito spatio locum non haberet, ubi stare posset). Hoc Lucretius uberius ex- ponere noluit, quanquam v. 4 2 7 breviter significavit; neque quicquam, quod aequo iure praetermiserit, afferri potest.

Ea igitur inter Epicuri et Lucretii disputationes ratio inter- cedit, ut trium illius partium tcrtiam hic ut inutilem neglexerit, primam vero multis rebus auxerit, cum non modo extra omne et spatium nihil csse, sed etiam intra utrumque id fieri, quod in infinito solum fieri posset, copiose doccret. Quam ob rem dubitare noli, quin ncque spatii infinitionem ab universi infinitate separatam pocta vv. 9 5 8 — 1 0 0 1 tractaverit, ncque propositione neglecta divisionem tripartitam insti- tuerit. Is enim postquam de utraque re una opera dixit, se naturam loci spaliumque profundi immensum esse cvicisse recte contendit vv.

1 0 0 2 — 1 0 0 7 :

Est igitur natura loci spatiumque profundi, Quod neque clara suo pcrcurrere fnlmina cursu Peipefuo possint aeri labentia tractu

Ncc prorsum facere nt resfet minus ire meando.

Usquc adeo passim patct ingens copia rebus, Finibus exemptis in cunctas undique partis.

Unum eorum, quae se facturum esse promiserat, effecit: totum spatium infinitum esse demonstravit. Quod cum duas partes habeat, plenam et vacuam (cf. v. 525), et infinitum sit ipsum, iam nequaquam tieri potest, ut utraque pars finita sit. At quod contrarium est, utramque infinitam esse, inde non sequitur. Potest hoc fieri-, verum etiam alterutra potest finita essc, dummodo alteram infinitam relinquas.

Triplici igitur ratione summa illa composita esse potest: aut infinita

(31)

sunt et plenum et vacuum (vel corpus et inane purum)-, aut finitum est vacuum, infinitum plenum-, aut denique finitum plenum, infi- nitum vacuum. Quorum quod primo loco posui verum esse paucis Lucretius significavit vv. 1 0 0 8 — 1 0 1 1 :

Ipsa modum porro sibi rerum summa parare Ne possit, natura tenet, quae corpus inani Et quod inane ante.m est finiri corpore cngit,

TJt sic alternis infinita omnia reddat.

Iam animadverti velim, quam prudenter vocabulis a se inventis usus sit. Quanquam enim aliis locis id quoquc inane appellavit, quod omnino est spatium, tamen in eis quae anteccdunt inde a v. 9 5 8 hoc non fecit et v. 955 inani subiecit Seu locus ac spatium; hic autem ubi de ea spatii parte dicendum est^, quae vere vacua est, recte inane posuit sensu primario. Est enim idem quod inane purum: hoc undique circumfusum est corporibus, ut ipsum undique ab illis cingitur-, com- munem nullum liabent locum. Qua rc cum tertium non exstet, quod inter ea interesse possit, fines omncs habcant communes, necesse est. Quod optime ipse Lucretius illustravit vv. 5 0 7 sq.:

Nam quacumque vacat spatiutn, quod inane rocamus, Corpus ea non est: qua porro cumqtte tenet se

Gorpus, ea racuum nequaquam constat inane.

Recte igitur corpus inani puro et inane purum corpore finiri dicit.

Iam totam argumentationem Lucretius claudere poterat, ut ad aliam transiret. Nam trium illarum omnis spatii ct universi compo- nendi rationum quaenam vcra esset, cxposuit. Sed etiam alteram ct tertiam diserte argumentis refutare practulit. Pergit enim sic v. 1 0 1 2 :

Aut etiani dlterutrum, nisi terminet alteruni, eorum Simplice natura pateat tameti inmoderatum.

Quid aliud exspectamus nisi utrumque eum probaturum esse, neque

(32)

corpus nequc inane purum per se finitum fore, etiamsi alterum altero tinire natura desistat. At ca, quae nunc ex?tant, ad illud refellendum spectant omnia, huius nec vola nec vestigium apparet. Quarc hoc intercidisse coicienti non haberem quod contra dicerem, etiamsi nulla praeterea lacunae indicia exstarent. A t vero ccrtissima eius indicia superesse post Madvicum nemo negavit. Quid igitur est cur dubitemus, quin id, quod reticeri acgrc terimus, una cum eius quod exponitur initio periisse statuamus. Verum enim vero cavendum e s t , nc Lach- manno et aliis credamus Epicuri illam rationcm excidisse, quam supra attuli: strs TO XSVOV v;v (&pta|iivov, ooz av etys Td arctpa aa>[i.a~a

6'KOU ivsa-Y]. Quid enim? Si inanc purum finitum esset, corpora non haberent ubi posita essent? Minime vero. Nam etiamsi vacua totius spatii pars finita esset, tamcn ea, quae plena est, non minus infinita esset quam materia eam complens, neque locus matcriam deficeret.

Aliud fierct: ea tantum corpora, quae iuxta parvulum illud inane posita essent, moveri possent, cetera (id est tantum non omnia) quieta iacercnt; atqui non perpauca, sed onmia corpora moveri videmus;

itaque cum omnibus inane purum vicinum sit, ipsis illis minus esse nequit. Vel hacc vel similia Lucrctius, nisi fallor, respondisset, si illud ex co quaesivisses. Quac cum ita sint, Epicurum 1. c. non dc inani puro, sed de universo spatio disputavisse manifestum est. Quibus obicere noli Epicurum TO ZSVO^V dicere, quod inane purum sit. Nain ut Lucretius ita ille quoque uno vocabulo et inane vere vacuum et totum spatium significavit. Hoc autem loco, quin ad totum rc- spexerit, dubitari nequit: nam si omne spatium finitum esset, tum certe corpora numcro infinita neque locum haberent neque exstarc poterant.

Imprimis vero meraorabilis hic locus est, quippe quo luculenter appareat, in quales interpretes errores incurrerint inane purum a

(33)

toto spatio non distinguentes. Ideo cnim factum est, ut alterutrum sic explicarent: aut omne spatium aut corpus. Alitcr non hoc exci- disse plerique cum Lachnianno statuere poterant: ,nam si inane fini- tum sit, corporibus infinitis locum non praeberet', quod dc omni spatio valere, de inani puro non valerc iam neminem negaturum esse spero.

A t velim intellegi, quo usque ista alterutrum vocabuli interpretatio totam sententiam pervertat. Ac primum dubitari ncquit, quin alte- rulrum ad ea referendum sit, quae antecedunt: natura lenet. quae corpus inani, Et quod inane autem e.st. finiri corpore cogit. Itaque qui allcrutrum ad omne spatium refert, ei haec ipsa de omni spatio dicta esse con- cedendum est. Hoc autem quam absurdum sit, univcrsuni spatium et corpus sese invicem finire, dici nequit. Tum id, quod sequitur, ipsum non minus ineptum cst, nisi ad inane purum referas:

Aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum, eorum;

nam iterum habebis totum spatium terminarc corpus et corpus totum spatium. Vides quemadmodum rcbus divcrsis inter se confusis illi ea, quae apte poeta exposuerat, intcrpretando evcrterint.

Verum non modo ei, qui Epicuri verba intcrcidisse putabant, sed etiam alii aliam ingressi viam cundeiu errorem commiserunt.

Neque Munro, quamvis egrcgic dc interpretando et illustrando car- mine Lucretiano meritus, verum pcrspexit, cum et ipsc alterulrum ad totum spatium pertinere censebat, haec fere excidisse opinatus:

Sed spalium supra docui sine fme palere et quac secuntur; quod proba- bile esset, si vel hoc loco de omni spatio ageretur vel supra inane purum ,sine finc patere' poeta docuisset, quorum neutrum factum est.

Neque cum Stuerenburgio non consenticndum e s t , qui in Actis Ritschelii t. II p. 415 incredibile csse adfirmat ,eum illa de spatio infinito demonstrationc absoluta denuo quaesivisse, quidnam fieret, si spatium finitum, materia infinita esset.4 Sane hoc Lucretium

(34)

nemo huc usque, quantum equidem sciam, pronuntiavit de omni spatio neque Epicuro neque alio ullo auctore hoc loco disputari potuisse.

Hoc eo magis mirandum est, quia nonnulli, ut Madvicus in Opusculis academicis p. 3 2 6 ct Susemihlius in Philologi t. X I V p. 560, ipsi de alierutro recte iudicaverunt, quanquam ille Epicuri verba excidisse statuit. Factum est, quod saepissime factum esse videmus, ut et de omni spatio et de inani puro homines docti disputarent neque inte- resse multum dispiccrent, ut omne spatium et corpus alterna sese terminatione excipcre multi proferrent nequc quisquam falsum essc icognosccrct. Utut c s t , posse alteram infiniti et omnis et spatii partem finitam fingi constat. Atquc corpora finita non esse eis, quae integra sunt, dcmonstratum esse videmus; ne vacuam quidem et univcrsi ct spatii partcm angustis finibus esse poetam docuisse verisimile cst. Sed hoc sive fecit sive mira neglegcntia praeter- misit, ei qui Lucretiano libro, qualis nunc cxstat, usi sunt, nusquam praeter vv. 1 0 0 8 — 1 0 1 1 , quantum ille inane purum, utrum finitum an infinitum essc iudicassct, scriptum viderunt.

Unum adiciendum est: utrumque versum 1 0 1 2 et 1 0 1 3 Pollius in Fleckeiseni Annalium t. XCIII p. 7 5 7 deleri iussit, cui astipulati sunt Bindseilius, Stuercnburgius, Neumannus. Haud recte, ut opinor.

Nullum enim quod attulit argumentum ita comparatum e s t , ut per- suadeat. Ac primum Lucretium verba dactylica in m litteram exeuntia raro elidere ea qua solet diligentia demonstravit (verum marium omittendum erat); scd nunquam poetam ilhid fecisse non probavit:

neque enim in 1. V I v. 4 8 5 lnnumerabilem enim numerum cur in su- spitionem vocetur, ulla causa est, neque in 1. I V vv. 6 1 4 et 6 1 6 Plusculum habent et spongiam aquai. quae Munro attulit, praetermittere debebat. Praetcrea Tu quidem ut et quae similia sunt, et ipsa satis

(35)

inusitata, ad 1. III v. 9 0 4 Munro collegit. Haec autem omnia a Lu- cretio abiudicanda esse ne Pollius quidem, candidus et aliorum et sui ipsius iudex, contendet. Tum latinum esse, quod codices praebent, vix ipse negasset nisi observatione metrica permotus.

Restat ut de vv. 1 0 1 4 sq. paucis absolvam: primordia numero finito, inane purum infinitum esse confutatur; hoc enim si verum esset, tum

Nec mare nec tellus neque caeli lucida templa Nec mortale genus nec divum corpora sancta Exiguum possent horai sistere tempus;

Nam dispulsa suo de coetu materiai Copia ferretur magnum per inane soluta, Sive adeo potius nunquam concreta creasset

Ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset . . . .

TJnum neglegi nolim; si omne spatium et omne ita compositum est, ut loca plena et materia illa complens finita, loca vacua infinita sint, tum, ut tandem cum ceteris consentiam, nihil intcrest, utrum inane purum an vero omne spatium infinitum esse dicas, qnoniam verum est utrumque.

Cum hoc igitur alterius partis altero Lucretii argumento id compa- randum est, quod Epicurus 1. c. scripsit: efts ydp TJV T6 xev6v drcetpov, -id §e owjxaxa <Si>ptafjiva, ouSafxou 3v Ifjieve xd awjxaxa, dXX' e^lpeto zaxd ib (Jiietpov xevov Stea7rapfi,£va xtX. Nunc demum, quae inter totas scriptorum argumentationes ratio intercedat, plene perspicitur •, est enim h a e c :

E p i c u r u s :

1) Omne infinitum esse uno ar- gumento probatur.

L u c r e t i u s :

1) Omne infinitum esse uno, omne et spatium universum infinitum esse duobus (ut vv. 9 9 8 - 1 0 0 1 omittam) argumentis probatur.

(36)

2) Omne spatium infinitum, corpus finitum esse refellitur.

3) Omne spatium finitum, corpus infinitum esse refellitur.

2) (Iam omne spatium infinitum esse constat.)

a) E t corpus et inane purum infinitum esse probatur.

b) Corpus infinitum, inane pu- rum finitum esse refellitur.

(Haec interciderunt.) c) Inane purum infinitum, cor-

pus finitum esse refellitur.

IV.

Quod supra p. 8 de altcrnis vocabuli usu Lucretiano dixi, id exemplis confirmandum est. Quod verbum ubicumque apud Lu- cretium legitur, ibi ad r e s , de quibus agitur, omnes pariter spectat ita, ut aut ad unamquamque aut ad earum summam referendum sit. Atque illud factum est 1. I vv. 7 6 7 sq.; 1. HI vv. 3 7 2 sq.-, 1. V I vv. 5 6 8 sq.: quattuor Empedoclis elementa

I, 7G7 Alternis gignuntur enim niutantque colorem Et totam inter se naturam tempore ab omni.

IH, 372 Corporis atque animi primordia, singida privis Adposita, alternis variare ac nectere membra.

(37)

VI, 5(38 Quod nisi respirent venti, vis nnlla refrenet lies neque ab exitio possit reprehendere euntis:

Nunc quia respirant atlernis inque gravescunt . . .

Simillimum est quod 1. I. v. 1 0 6 6 lcgitur, eos, qui in altera mundi parte habitent, putari altcrnis nobiscitm tempora caeli dividcre; nam illi nobiscum ahernis idem est atque illi et nos alternis. Tum 1. V vv. 6 3 5 sq. dubitari potest, altemis utrum adverbium an adiectivum sit:

Fit quoque td e mundi transversis partibus avr Alternis certo fluere alter temporc possit.

Nam 1. V vv. 6 4 1 sq. et 6 9 9 sq. altemis adiectum esse videtur ei quod est partibus:

Et ratione pari lunam stellasquc putandumst, Quae volvunt magnos in magnis orbibus annos, Aeribus posse alternis e. partibus ire.

Aut etiatn, quia sic aUernis partibus anni Tardius et citius consuerunt eonfltiere ignes.

Denique accedit 1. I V V. 7 8 8 : simulacra mobiliter cum alternis bracchia mittunt. Tum quod alterum genus esse dixi, id non aliter comparatum est, quia aut parum aut nihil interest, utrum ad rcs singulas an ad earum summam alternis referatur, quorum alterum Lucrctius fecit 1. I v. 1 0 1 1 , cum naturam corpus inani ct inane corpore finire dixit, Ut sic allernis infinita omnia reddat. Nam alternis locis supra adscriptis convenienter non magis ad unum quam ad alte- rum corum, de quibus agitur, pertinere apparet; nusquam vero corpus alternis finirc inane vel inane alternis finirc corpus vcl similia lcguntur. Iam perspicitur, quam longe absit ab usu isto 1. I v. 5 2 4 , quo allernis corpus inani distinclum esse idem scriptor dixisse codicum auctoritate creditur. Et hoc quidem ab ipso poeta

(38)

profectum non esse ita pcrsuasum habeo, ut de ipsa coniectura a mc proposita dubitari posse non sum nescius. Poterat enim, si quid video, Lucretius alteram secutus rationem dicere omne alternis in corpus et inanc divisum esse, cui quod simile sit propter disiincium vocabuli naturam vix indagabitur. Tum priori generi accomodatum erat corpus et inane ipsa distincta dici; et hoc quidem duplici ratione sic, ut aut coniunctum utrumque aut diiunctum proferretur:

aut enim dicendum erat allernis corpus inane distincUim essc, aut allernis corpus inani ct inanc corpore distinclum esse. A t vero asyndeton, qualc cst corpus inane, quanquam Lucrctius non fugit, ut 1. II v. 1 1 8 corpora proe/ia pugnas cdcrc, 1. V. v. 4 1 8 solis lunai cursus se cnar- raturum cssc scripsit, tamen ncscio an huic loco minus aptum sit.

Itaque mihi quidem aliquid intercidisse probabile videtur, quod et liuius vcrsus alteram et cius qui scquitur priorem partem contineret.

Ac dc prioris versus vcrbis nihil pro certo contenderim, altcrius autem quod initium aptius fuerit quam omnc quod est, non invcnio.

Propterea omnibus ct rci et sermonis difhcultatibus perpensis sic fcrc locum rcstituendum essc arbitror:

Alternis igititr nimirnm corpns inani

Distinctitm (est, itidem distinctum est corpore inane(?), Onme quod est) quoniam ncc plemtm naviter extat Nec porro racuum.

Id cnim ncquaquam ncgari potest, plenum et vacuum ad omnc quod est vcl omnc quod est spatium pertinere, quod supra cxposui;

neque ullo modo defendi possunt quae praeterea prolata sunt. A c ne Lambinus quidem, quanquam verum perspexit, errorem prorsus effugit; primo enim loco hanc protulit interpretationem: .quoniam nec plenum est duntaxat in natura rerum nec inane.' Quod manifesto falsum cst, cum primordia ,duntaxat plena' sint, inane purum autem

(39)

,duntaxat inane'. Tum Lambinus, ne quis sua verba ita intellegeret, ut intellegantur oportet, ipse vera ratione subiecta cavit: ,hoc docet, hoc universum neque esse prorsus plenum et corpus merum nec vicissim prorsus inane, sed corpore et inani distinctum'•, in quibus animadvertas velim, quemadmodum scriptoris verba depravata, quamvis nescius, correxerit, cum ,corpore et inani distinctum' diccret, id quod asyndeto admisso primae, quam protuli, emendandi rationis consimile erit. Denique ea docet, quae perversa sunt: ,vel hoc dicit, nihil esse genitum, quod vel prorsus plenum vel prorsus inane sit'.

Haec perversa sunt propterea, quod extat vocabulum non modo ad ea pertinet, quae e primordiis creata sunt, sed etiam ad ipsa ele- menta; quare cum Lucretius scripserit nec plenum naviler extat Nec porro vacuum, hoc, nisi ad rem supra positam referatur, idem esse atque nihil omnino exstare vel plenum vel vacuum concedendum est, neque suo iure Lambinus aliique creatas res cogitando suppleri volue- runt. Itaque rectissime Creechius rem intellexit huncce in modum interpretatus: ,Alternatim igitur corpus inani distinctum e s t , cum universum non sit omnino plenum nec omnino vacuum.'

Eestat ut de totius loci fine satis difficili quid sentiam, exponam.

Demonstraturus fuit poeta corpora exstare prorsus solida, in quibus nihil esset inanis puri. Hoc inde cfficitur, quod, cum duplex sit natura corporis et inanis, utraque etiam per se et pura sit, neccssc videatur, tum quoniam in rebus creatis inane insit, solidum aliquid ei circumdatum esse manifestum sit. Tertium acccdit hoc: si nihil esset vacuum, tuni omnc esset solidum-, si nihil esset plenum, tum omne esset inane purum; atqui omnc neque prorsus plenum neque omnino vacuum, sed ita divisum est, ut corpus ab inani puro et inane purum a corpore diiunctum sit; ergo exstant corpora certa, quibus fiat, ut plenum ab inani illo distinctum sit (vv. 526 sq.):

(40)

sunt ergo corpora certa, Quac spatium poena possint distinguere inani.

Haec in codicibus exstantia manifesto corrupta Marullo auctore sic restituta sunt, ut pro poena libri editi exhibeant pleno, pro inani autem inane: Quac spalium pleno possint dislinguere inane. Verum has essc coniccturas memoria teneri velim. Pollius enim in Philologi t. X X V p. 2 7 0 versum 5 2 7 totum dcleri iussit, argumentis nisus, quae non satis firma esse videantur. Neque enim offendit quod antecedunt aiternis corpus inani distinctum, maxime in hoc libro, qui cum singulis versibus tum compluribus coniunctim iteratis scatcat.

Practerca id ipsum poeta explicaturus est, qua re fiat, ut universum in duas partes divisum sit-, hoc enim nequaquam fierct, nisi corpora certa exstarent, quae plenam partcm a vacua divisam rcdderent. De- nique id, quod supra falsum csse sumpsit, nunc verum esse asseverat:

nisi contra corpora cerla Essenl quae loca complerenl quaecumque lenerent;

talia corpora exsistcre cisdem fcre verbis pronuntiat: corpora cerla loca quaecumquc tenent complent; corpora ccrta cfficiunt, ut spatium plenum ab inani distinctum sit; quae utriusque vcrsus similitudo ne ncglegatur, cavendum est. Alterum quod addit primo aspectu gravius cssc videtur: ,cs ist gar nicht wahr und gar nicht moglich, dass die Atome das Leere vom Vollen scheidcn'. Certc non ut terrae finibus diremptae sic 'plenum ct vacuum atomis divisa sunt; verum si per vinum fit, ut poculi plena quaedam pars a vacua diiuncta sit, tum pcr atomos, ut spatium plenum ab inani distinctum sit; itaque poctae nihil obstabat, quominus atomos ipsas hoc efficere diceret. Fuit, qui tam ,absurda' neque Lucretium neque interpolantem scrip- sisse sibi persuaderet; cui quid non absurdum videatur, legere iucundum est. Ipse enim hoc profert: ,quae pleno, i. e. c o , quod plena sunt, inane inter se distinguunt' \ quasi ca quae antecedunt

(41)

de eadem inanis significationc ne hic quidcm dubitari possit. Alia, quae obici possunt, sciens praetermitto.

Iam vero, cum de sententia poetae satis dictum sit, verba qualia in libris editis cxstant, perpendi velim. Quid enim? Rectene Lu- cretius dixisse crcditur atomos inane pleno distinguerc? Nonnc dicendum erat eas plenurn iuani distinguere. A p t i u s , nisi fallor, ct verius vinum dicat aliquis faccrc, ut plena poculi pars a vacua di- stincta sit quam contrarium. Verum id ipsum, quod rcquiro, in libro- rum scriptorum vestigiis dclitescerc vidctur, cum haec exhibeant:

Quae spatium poena possint dislinguere inani. Nam inani, cum cgregium sit, retinendum est, pro poena reponatur plenu:

Quae spatium plenum possint distinyuere inani,

h. e. quae efficiant, ut spatium plenum distinctum sit ab inani. jMequc vero hoc milii obici velim, Lucrctio spatium plenum diccre non licuisse;

nam cum loca permulta a corporibus compleri (v. 522) ipsc dixerit, aliquam spatii partem cum pknam habuisse negari ncquit. Tum qui non omnc spatium esse vacuum inanc (v. 523) vel inane purum satis plane cxposuit, is si alteram spatii partem non plenam essc crcdi- dissct, nimio fuisset ineptior. Scd quod non saepius spalium plcnum scriptum exstat, id mirari noli, cum saepissime corpora spatii partem occupantia eodcm iure inani puro opponi possint atquc ipsa spatii pars ab illis occupata.

(42)

Inane vocabulum duplicem apud Lucretium vim habet et omnis omnino spatii, cuius natura et intactilis ct a corpore diversa est, et eius omnis spatii partis, quae corporibus eam complentibus prorsus caret. Atque hoc saepissime simplicitcr inane dicitur: 1. 1 vv. 3 3 0 , 3 4 2 , 3 6 3 , 3 6 5 , 3 6 9 , 3 8 2 , 3 8 6 , 3 9 6 , 3 9 9 , 5 1 0 , 5 1 1 , 5 1 4 , 5 1 7 , 524, 5 2 7 (si codicum auctoritatem mecum scqucris), 5 3 2 , 5 3 6 , 5 3 8 , 5 6 9 , 6 5 5 , 6 6 0 , 7 4 2 , 7 4 5 , 8 4 3 , 1 0 0 9 , 1 0 1 0 ; 1. V v. 3 6 5 ; 1. V I v. 9 4 1 ; quibus accedit inania 1. I v. 3 5 6 , inane purum 6 5 8 , quod

inanc vocaret 5 2 0 . Tum vacitum ubicumque legitur ad inane purum spectat: 1. I vv. 3 6 7 , 3 9 3 , 3 9 4 , 5 2 6 ; 1. V I vv. 1 0 0 5 , 1 0 1 2 , 1 0 1 7 ; pars vacua 1. V I v. 1 0 4 0 . Dcinde idem inane vacuum dicitur 1. I vv. 5 0 9 , 5 2 3 ; 1. II vv. 1 5 1 , 1 5 8 , 2 0 2 , 2 3 6 ; 1. VI v. 8 3 8 ; semel hoc 1. I v. 439 ad omnis spatii naturam corporis naturae oppositam re- fertur, ubi poterat aliter loqui, quanquam quod inane purum signi- ficare maluit, vituperandus vix est, cum eadem id qua omne spatium natura sit (cf. quae dixi p. 1 3 ) ; cui simillimum est inane vacansque 1. II v. 444. Nunquam vcro inanc purum proprie tocum vel spatium appellavit; nam 1. I vv. 3 7 9 et 389, cum de motu ct intervallo inter corpora procedentia nascente agatur, ipsum intervallum, sive plenum sive vacuum e s t , spatium nominatur, cuius rei exempla in Ritschelii Actis t. V p. 36 collegi; cf. intervatla 1 II v. 2 9 5 . Contra ct locum et

Referenzen

ÄHNLICHE DOKUMENTE

screven to Rige in lichtmessen a veil de anno Domini etc. Herman Dazeberch, en arm knecht der hillighen kerken to Righe etc. von Dorpat an Bend: ist cds

wiederholt die Bitte, dass der OM. ron Livland ihn mit Geld versähe, und seinen früheren Rath, wie man sich der rigischen Kirche bemächtigen könne. zu

gefallen 2 , doruff von euwirn gnoden wir noch ken antwort haben entpfangen. Hirumme so dencken wir dorane nichtz zcu thuende zundir euwir gnoden willen und

nehmung gegen König Erich auf Gotland allen seinen Wünschen geneigt gezeigt hatte. Auch baute er darauf, dass Karl als Mitbruder des Ordens nichts Feindseliges

D'abord, il n'y aurait plus de ces «réserves» pour le troisième âge qui évoquent si fâcheusement les réserves pour Indiens Allez, restez parqués tous ensemble, loin des autres,

Une seule exception la vente à tempérament pour laquelle une loi spéciale a été prévue permettant de rompre le contrat dans les 5 jours mais à la condition qu'il soit prévu

Search the online catalogue of a library from the eBooks on Demand (EOD) network and or- der the book as an eBook from all over the world – 24 hours a day, 7 days a week. The

*) Ausführlich handelt von den Kapitulationen die bekannte Schrift deö um ihretwillen aus Rußland verwiesenen C.. Gemäß der Zusage Peter's des Großen haben alle