• Keine Ergebnisse gefunden

I ORDINI MILITARI TEUTONICO

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Aktie "I ORDINI MILITARI TEUTONICO"

Copied!
59
0
0

Wird geladen.... (Jetzt Volltext ansehen)

Volltext

(1)

\ 1 R A T I O N I S QUAK

I

ORDINI MILITARI TEUTONICO

CUM

f O R D I N E E C C L E S I A S T I C O

l SiECULO XIII INEÜNTE IN PRUSSIA ENfTERCESSERIT EXPLICATIO

S C R I P S I T

L'

J D R . E . A . H E R R M A N N .

.rtu Riikliku

^••.amatuk

f

B E R O L I N I , f Bfbltnfher.? V

E L I B R A R I A G. B E. T H G I 1 _

I D o r p a t e n s l s 1

M D C C C X X X V I I .

\fflf%3$ t

(2)

\ Tortu Riiküku Olilc»©!^;

i R C O ff!

(3)

IVIagnarum rerum origines cognoscere non minus utile quam difiicilc esse inter ouincs constat. Jam vero id quod rarissime contingit, ut civitatura, quomodo et ortae et sen- sim provectae sint, primordia ipsa ex documentis histori- cis, quae veritatis speciem non modo affectent sed vere eliam tueantur, eruere possis, in Prussiae civitate initio saeculi X I I I per Teutonicos condita, largius certe nobis quam in ceterarum plurimis concessum est. Quodsi quae- rimus, qua maxime re terra Prussiae a paganis barbaris habitata, in christianae civitatis formam redacta sit, id duo- rum illis temporibus potentissimorum, ecclesiastici atque equestris, ordinum, quorum neuter alterius auxilio dcstitu- lus satis per se valuit, coniunctis laboribus effectum esse, patet. Sed ut ipsa haec civitas recens condita virium suarum augendarum satis amplara facultatem acciperet, in­

ier hos ipsos ordines qui conditores civitatis Prussicae ha­

bendi sunt, certa aliqua ratio constitui et firmari debuit, quae, quominus aeinulatione inter eos de principatu orta, iuveniles adhuc vires labefactarentur impediens, ei ordini e quo euin maxirne rei publicae salus penderet, maiorem quam alteri potestatem compararet. Qua in ratione recte con- stituenda cum omnis fere terrae Prussicae historia Ordinis Teutonici temporibus sita sit, quaerentibus nobis, quo-nodo ca orta sit et qualis omnino esset, iis ex causis quae ma­

xime ad eam constituendam valerent, singula dissertationis nostrae capita erunt deducenda. Primum igilur de Chri-

1

(4)

stiano primo Prussiae episcopo agentes, quomodo is summis Pontificibus Innocentio III et Honorio III adiuvantibus,

partim concionando partim cruciferorum opera atque labore usus, condendae civitatis fundamenta posuerit, exponemus;

tum, quomodo militari fratrum Dobrinensium militiae Christi online ab eodein episcopo instiluto, alter civitatis Prussi- cae ordo originein ceperit et quaenam ei cum ordine eccle- siaslico coniunctio fuerit, examinabimus, breviter quo me­

lius haec utriusque ordinis ratio perspiciatur, ordinis mili­

tiae Christi in Livonia per Albertum episcopum condili historia inserta; poslremis denique duobus capitibus, quo­

modo, cum ordinis fratrum Dobrinensium res minus bene cederent, novus ordo militaris fratrum domus sanctae Ma- riae HicrosolymitaraiTcutonicorum a Gregorio I X et Inno­

centio IM. Pontificibus adiutus, summa quae prius Chris- tiano episcopo vel ecclesiastico ordini haberetur auctoritate sibi vindicata, viam ad niagnitudinem atque poteslatem paulo post impetratam sibi muniverit, demonstrabiinus.

Caput I. D e prima terrae Prussiae convcrsione, quam Chrislianus priinus Prussiae episcopus, iu- clioaverit.

§. 1.

Jam prnisquam res eas exponamus, quas Christianus monasterii Olivensis frater, Cislereiensis ordinis ' ) profcs- fessus 2) , cui post piiini Prussiae episcopi munus tradeba- tur, ut terrain Prussiae ad fidem christianam perduceret, exsecutus sit, quaestio, nura idem iure primus christianae civitatis in illis regionibus conditae, auctor habendus sit, breviter nobis est tangenda. Quam gloriam ei denegari

1) Durburgii Chron. Pruss. ed. Hartknocli p . 28.

2) Annal. inonast. Oliv, in Voigtii bist. Prussiae. T . I. p . AM.

(5)

non posse sane res ipsac luculenter docent qiiamvis cnim iaiu duobus ante Christianuin Episcopum saeculis, s.

Adelbertus cum sociis Gaudentio atque Benediclo, simile quid conali essent ~) atque paucis annis post eos Bruno Benedictinus, qui idem Bonifacius appellabatur, pro fide christiana cum sociis in terra Prussiae mortem obiisset, hi tarnen quae secuti sunt non sunt assecuti. Neque inulto benevolenlior fortuna iis fuerat, qui Chronico Alberici 3) testaiite, Christiano episcopo proxime anti-cesserunt, Gode- fredo abbati de Lukina et Philippo monacho. Qua de causa ad ipsa Christiani episcopi facta explicanda, continuo nobis progrediendum est.

§ • 2 .

Ei igitur eiusque fratribus tarn feliciter res processil, ut, quamquam illius tcmporis nullus testis cxstat, qui ante annum 1207 4) propagandae fidei in terra Prussiae novos paratus susceptos esse auctor sit, tarnen iam anno 1211 Innocentius III, monachorum quorum modo mentionem fe- cimus Studium atque diligentiam, qua aliquot magnates et alios regionis illius incolas ad baptisma accipiendum com- movissentj collaudans, de proprio in terra Prussiae epis­

copo vocando cogitaret, cum Gnesnensi Archiepiscopo II.

Non. Sept. pont. an. X I I I mandaret „quatenus Christiano et Philippo qui de sua licentia ad partes Prussiae in hii- militale Spiritus accesserint et illorum fratribus nec non et aliis ad fidem de novo conversis — tarn diu curam of- iicii pastoralis impenderet, donec divina faciente dementia adeo ibidem numerus fidelium augeretur, ut proprium pos- sent episcopum obtinere 5j . "

1) cf. Atta Dorussica T . I. p. 252.

2) Voigtii Ilist. Pruss. T. I. p. 265 — 73.

.1) Clirouicon Alberici ad anu. 1207. Voigt. Iiis. Pr. T. I. p. 120.

•'<) v. Excurs. I.

5) Act. Boruss. I. p. 250.

(6)

Atque prospero evcntui quem Christiani sociorumque eius labores habuerunt, non solum Poloniae magnates sae- culares *) qui ab eisdem ecelesiasticis conversos magnis ex- actionibus vexarent, sed etiam ordinis Cisterciensis eccle- siastici 2) qui Christianum atque socios, eiusdein ordinis fratres, acephalorum nomine illuderent iisque sive invidia sive nescio qua alia causa inducti, subsidia ad opus suum exsequendum vel maxime necessaria denegarent, gravissiina attulerunt impedimenta. Quae res fortasse praecipua causa fuit itineris a Christiano et Philippo, sive anno 1210 sive anno 1211, ad Innocentium III Romain 3) suscepti 4) . In eisdem enim litteris quas supra attulimus Innocentius III Papa, Henricum Gnesnensem archiepiscopum, cum curae eius hos monachos commendat, adhortatur „ u t episcopos quoque et alios ecclesiarum praelatos ac terrae magnates moneat, ut propicii illis et favorabiles existentes — gratiam, solatium et humanitatem impendant" 5) , quarto autem Idus Augusti pont. an. X V anno domini 1213 et ipsis Idibus eiusdein anni, universis abbatibus in generali Cisterciensi capitulo constitutis 6) et nobilibus viris ducibus Poloniae et Pomeraniae scribit T) , illis quidem, se H. Gnesnensi ar- chiepiscopo mandasse, ut eos quos ad praedicandum ver- bum Dei idoneos esse sciat, suarum litterarum teslimonio instruat, ne Cisterciensis ordinis fratres, iis tamqnara lidei subvcrsoribus debita humanitalis solatia recusantes, hos fldei christianae nuncios, ut ab incepto suo omnino desi-

1) Act. Bor. I. p . 253.

2) Act. Bor. I. p . 252.

3) vid. Excurs. I.

4) Baluzii Epist. Innoc. III. T . II. lib. XIII. Ep. 12S.

5) A c t . Bor. I. p . 250.

6) Act. Bor. I. p. 252.

7) A c t . Bor. I, p . 253.

(7)

stant cogere possint; hos autem adhortatur, ut co minus nuper ad fidem conversos servilibus oneribus premant, quo facilius inhumane tractati in priorem errorem recidere pos­

sint, simulque minitatur, eos, nisi suum consiliuin secuturi sint, a Gnesnensi Arcliiepiscopo, sublato appellationis im- pedimento, ecclesiaslica eensura afflictum iri.

§. 4.

Omnibus Iiis impedimentis quae fidei propagandae pro- gressus morabantur, certe non efficacius resisti potuit, quam proprio suo episcopo huic terrae modo conversae proponendo, cui sane inuneri inveniri non potuit qui Chris­

tiano dignior fuisset. Qui quo tempore primum episcopus nominatus sit non satis liquet; milii quidem anno 1215 eum hunc honorem consecutum esse, veri iuaxime si- mile est ' ) .

§. 5.

Neque vero auctoritati episcopali externa potestas de- erat, quam Christianus partim bonis atque possessionibus dono aeeeptis, partim novis iuribus ipsi concessis, adep- tus est.

a) Inter Christiani illa bona atque possessiones ea imprimis nominanda sunt, quibus a neophytis Prussiae magnalibus, Warpoda et Suavabuno, quibus anno 1215 Romae baptisalis 5) , Philippi et Pauli nomina imponeban- tur, donatus est. Quorum alter, Philippus cum consortibus lerram Lausaniae et pertinentia, alter Paulus cum consor­

tibus 3) Luboviae terram et pertinentia, Iniioccntii III au- cloritate, qui easdem donationes X I I Cal. Martii p . a X V I I I Christiano episcopo conürmavit, contulerunt.

1) viel. Excurs. II.

2) A c t . Bor. I. p . 260. Innocent. III ad Prussiae rpisc. Episl.

X I I . Cal. Marl. p . a XVIII.

o ) de voce consorlium cf. Voigt H. Pr. T . I. p . 412.

(8)

b) Neque minus notandae sunt possessiones, quas et principes et praelati aliique fideles l) Christiano episcopo, tum ad cliristianam fidem diligentius propagandum, tum ad lerram dono ei datam Teutonicorum praecipue colonoruni ~) ope colendam siinulque a barbarorum incursionibus felicius defendendam, öbtulerunt. Inter quas primam, ab Ilono- rio III Papa anno 1218 confirmatam 3) , Wladislaus Ca- lissiae dux, anno 1212 Christiano Iiis sub conditionibus 4) propiiam dedit, ut Prussiae Episcopus in villa Cecovitz Teutonicos sive alios hospites collocaret, qui cum aliis lar- gissimis fruerentur privilegiis, tum „neque ad castri iura et iudiciuin neque ad monetarios ducis ullo modo respice- rent," eadem libertate eundem episcopum donans „in om- nibus villis et hominibus quos in posterum in ducatu suo iuste adepturus sit."

c) Multo tarnen maioris momenti, tum propter iura latius extensa, tum propter territorii quod complectebatur magnitudinem, donatio erat qua Conradus Massoviae et Cu- iaviae dux et Gethko episcopus Ploczensis Cliristianum episcopum aflecerunt, tolam atque integram lerram Cul- menseiu ei cum omni iure ducali tradentes 5) „ a b eo loco ubi Drevanza de Prussia egreditur, iuxta terminos Prussiae in Ossam et sie inferius per Ossain in Vislam et sie per Drevanzain sursuin ad locum, ubi Drevanza egredi­

tur de Prussia ad episcopatum saepe dicti episcopi (Ploc­

zensis) 6) . "

1) D reger. C o d . Diplom. T . I. p . 105.

2) Act. linrus. I. p. 273. C o d . Dipl. Priiss. p . 0.

3) Cod. Dipl. Pruss. p. 10. IV Cal. Juri, p. a. 11.

4) Cod. Dipl. Priil's. p. ü.

5) vid. Excurs. III.

6) Dreger. Cod. Dipl. p . 100. Non. Aug. a. 1222 et Honorii III.

liller. X I V . Cal. Maii et X V Cal. Junü p . ai VII a. d. 1223 dal. A. U.

p. 270. et p . 272.

(9)

d) Denique quamquam minores, tarnen non prorsus a nobis praelereuiidae sunt eac possessiones, quae ubi sitae sint non definitis verbis describitur; quo referendae sunt, villae quaedam quas III Cal. Aug. a. 1223 Conradus dux Christiano largitus est tum possessiones Tarclioinino et Grodcowo, quas Clirislinus miles certis quibusdam sub conditionibus ei assignavit ~). Malyinnow pracdiuin Lestko Poloiüae dux 3) , Cossobudi viilam, Conrado ducc consen- lienle, Crucco 4) quidain cum filio, Christiano episcopo dono dedit; praedium aulein Radzin a procuratoribus Christian!

cuiusdam, Prussiae episcopus pro X I niarcis eiuit puri argenli •'').

§. 6.

Quibus possessionibus quantumvis episcopi Borussici potestas crevisset, eas tarnen ipsas non nisi auclnritate, qua, tainquam ecclcsiae minister prae ceteris opliiuc meri- tus, ab Honorio III magis hi dies augebalur, et amplifi- cavit et tuitus est. Uaec enim eins dignilus lanta erat, ut iam unus in terra Prussiae paganoruin nianibus adhuc eripiendae, dominus atque prineeps coiistilueretur, nullis in Lac potestate finibus circurastriptus. Honorius enim iton soluin cruesignatis in Prussia diinicantibus, caudem pecca- torum iudulgentiain promittens, quae in sacrain lerram proficiscentibus concedi solebat f' ) , propagandae iidei chri- stianae optime consuluit; sed etiam, Gnesnensi archiepi- scopo a legationis apostolicac inunere solulo 7) , ipsisque

1) Act. Bor. I. p . 275.

2) v. litt, quae exhibentur in Lucae David. Clironico PrussicoT.il.

p. 27. X Ca!. Aug. 122.5.

3) A c t . Bor. 1. p. 278. sine Dato.

4) Act. Bor. I. ji. 274. s. ü . 5 ) Act. Bor. 1. p. 270. s. D .

0) C o J . Dipl. Pruss. p. 2 N o . I. p. 3. N o . 11. p 5 Nu. III.

7) Cod. Dipl. Pruss. p. I i . V. Id. Maii. a. III. (1210).

(10)

militibus cruciferis, ne quid forte in detrimentum neophy- toruiu suscipere possent, Christiani imperio subiectis, quem insuper V I I Non. Maii p. a. II (1218) ecclesiis cathedrali- bus in partibus Prussiae instituendis, praeposuerat, I V Id.

Maii p. a. III (12113) „ n e quis terrarn tolius Prussiae contra Christiani episcopi voluntatem intraret sub inlima- tione anathematis" suis edixit litteris').

Neque operi in quo exsequendo laborabat Christia­

nus episcopus parum utilitatis attulit, quod Honorius, Chri­

stiani precibus motus „clericis qui praedicandi gratia vel alias in clericali ministerio Domino serviendum duxerint in Prussia, privilcgium percipiendi beneficia sua integre ac si suis in ecclesiis, a quibus ea oblineant, residerent', in tri- ennium prorogavit 2) ; universos autem Christi fideles Id- Maii p. a. II (121S) 3) adhortatus est „suis facullatibus Prussiae episcopum adiuvare, ut Scholas Prutenorum pue*

rorum possit instituere, qui ad gentem suam domino con- vertendam addiscant efficaecius quam advenae, praedicare ac evangelizare Dominum lesum Christum, puellae autem recens natae quas praeter unam in quaque familia interi- mant Pruteni, vitae conservatae, in christiana fide possint educari atque sie in partibus illis augeatur numero et merito populus christianus."

A ) X V I . Cal. Maii p. a. I (1217) Honorius H l Papa tarn episcoporum quam prineipum Gnesnensis provinciae precibus commotus, arohiepiscopo Gnesnensi permittit, ut crucesignatis, tarn eis, quos vel infirmitas vel opum lenui- tas reddat inutiles et inhabiles ipsius negotio terrae san- ctae, quam ceteris, qui ad eiusdem succursuin se volo aslrin-

1) Act. Bor. I. p . 265. C o d . Dipl. Pruss. p . 2 . 2) C o d . Dipl. Prass. N o . VIII. p . 10.

3) C o d . Dipl. Pruss. Na. IV. p . ü. N o . V . p . 7. N o . X I I . p. 13.

(11)

xerint, impertiat eandem peccatorum veniam, si contra paganorum terrae Prussiae barbariem pugnent, quae ap- probatione concilii generalis, crucesignatis generalitcr in- dulgealur ' ) . Eandem indulgentiam iuxta quantitatem sub- sidii et devotionis afl'ectum, Honorius quoque III Non. ?) et II Non. 3) Mail p. a. III (1218), universis Christi fidelibus, per Maguntinam, Coloniens. Salzburgens. Pomeranicam provincias constitutis impertivit, qui contra barbaras nalio- nes pro plantatione novella fidei christianae in Prussia, tarn spiritualibus quam materialibus armis, vel ipsi pugnarent vel aliquos illuc in suis mitterent expensis. Ceterum au- ctor fuit, ne adversus Prutenos pugnare vellent, nisi qui Domino in subsidium terrae sacrae servire non possent, quemadmodum etiam Christiano episcopo V Non. Marth' 4) p. a. I. concesserat, ut de partibus convkinis ei liceret cru- cis signaculo insignire eos, qui baptisatis in Prussia auxi- lium laturi essent, Iiis duntaxat exceptis, qui crucis signa- culum suscepissent, ut irent in subsidium terrae sanctae 5) . B ) Porro Honorius „sub intiinatione anatliematls di- striclius inbibet, nequisquam terrain baptisatorum de Prussia, sine permissione sui episcopi cum exercitu intrare prae- ' s u m a t Q u i b u s liuius documenti verbis cum dubium

relinquatur, num episcopi dioecesani crucesignatorum intel- ligendi sint, an Christainus Prussiae episcopus, cui cruce- signati subiecti essent, Ilonorii III litterae I V Id. Maii p.

a. 111(1219) ad Christianum episcopum scriptae, utra senten-

1) C . Dipl. Prass. N o . I. p . 2.

2 ) C o d . Dipl. Pruss. N o . II. p . 3.

3 ) Cod. Dipl. Pruss. No.III. p . 5.

4) A c t . Bor. I. p . 263.

5) C o d . Dipl. Pruss. N o . I. p . II. X V I . Cal. Maii p . a. I. (1218) 6) A c t . Bor. I. p . 265.

(12)

lia potior aestimanda sit, Iiis verbis clare indicant*) „quo circa fraternitati tuae mandamus, ut crucesignati tibi omni- bus modis intendant, quatenus, si qui contra voluntatem tuam terrara baptisatorum totins Prussiae intrare volue- rint, vel in ea disponere quicquam praesunipserint per quod possit paganorum conversio praepediri vel deteriorari conditio conversorum, eos a praesuniptione huiusinodi ino- nilione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appella- tione remota, compescas, nullis litteris obsla/i/ibus, si quae super hoc apparuerint, quod non crcdimus, in contrurium impetratis}'

C) Ecclesiasticam Christiani cpiscopi potestatem Ho­

norius III, III Non. Maii p. a II (1218) hoc decreto sum- inum auxit „multiplicata per Dei gratiain messe fidelium et regionibus circumquaque albescentibus iam ad messem, indulgens ei, ut auctoritate aposlolica in partibus Prussiae ccclesias inslitueret cathedrales, in quibus viros idoneos eligeret episcopos et munus eonsecrationis impenderet."

D) Maximain haue auetoritatem qua Honorius III Chrislianum episcopum distinxeral, aliis etiam consiliis operi eius utilissimis adiuvare non neglexit. Universis eniin crucesignatis Teutoniae, Boemiae, Moraviae, Daciae, Poloniae, Pomeraniae, Prussiam versus proficentibus, Inno- centii III exemplum secutus commendavit „ne, cum se ad defendendum episcopum et noviter baptisatos asscripserint, hoc lucri gratia alieuius facerent temporalis, quo illi in sui erroris pertinacia fortius obstinarentur 2) ,u Prutenos au­

tem baptisatos, decreto III Non.Ian. a. I X (1225) edito, cer- tiores facit „personas eorum, ne deterioris conditionis sint conversi ad fidem, quam cum infideles essent, se sub beati

1) Act. Bor. I. p . 264.

2) Act. Bor. I. p. 265. IV. Id. Maii p. a. IV. (1211)). X V . Cal.

lun. « . II. C o d . Dipl. Pr. p . 8. (1218).

(13)

Pelri et suam protectionem suscepisse, statuentem ut in li- berlale sua manentes, nulli alii quam soli Christo et eccle- siae Romanae obedientiae sint subiecti"

*. 7-

Tametsi ex iis quae hactenus disputavimus, per se in- lelligilur, tanlum Christiano episcopo potestatis campum patuisse, ut non solum omne ius ecclesiasticum penes eum esset, sed maximas quoque ex saecularibus rebus admini- strare et dirigere ipsi datum esset, tarnen hac potestate si sapienter satis et feliciter uti volebat, magnis opus erat emendationibus atque commulalionibus. Crucesignatis enim neque cerlis temporibus in Prussiam venientibus neque plerumque ultra anni spatium ibi conimorantibus, in Iiis novis coloniis vel defendendis vel augendis, non magna sane fides habenda erat. Quo factum est, ut Christiano episcopo ultro se necessitas commendaret, instituendi ordi- nis vel corporis militaris, quod tum ipsum se regeret et coerceret tum altioribus consiliis exsequendis hello gerendo par esset. Cuius in Prussia subsidio eo magis quam in sacra terra opus erat, cum non adversus formulae Muham- medanae addictos, accerrimos Christianitatis hostes pugnan- dum esset, sed adversus paganos, qui non tarn exslinguendi quam convertendi essent. Ne vero in hoc instituto cuneta-

• tior esset, Christianum ipsum praesens periculum, causa eflicacissinia, impulit episcopum. Inter dissidia enim quae christiana fides latius paulatim se effundens omnesque gentis illius vires occupans, apud Prutenos genuerat, factum est, ut pagani Prussiae finibus transgressis, tolam Culraenseiii et Massovicam lerram, neque urbibus neque vicis nec ipsis ecclesiis parcentes, devastarent2). Sic Christianus episco- pus re ipsa quasi coactus, consilium novi oidinis milila-

1) C o d . Dipl. Prass. N o . X V I . p . 16.

2) Dusburgii Clironicon Prussiae ed.IIarlkuocliParl.il. c. II. p. 31.

(14)

ris, a quo in expugnanda Prussia adiuvarelur, condendi, cum Conrado, Massoviae et Cuiaviae duce, communicavit Jam qua ratione Iiic ordo, quibusque sub conditionibus in- stilutus sit, quibus legibus, quibusve officiis obslrictus fuerit, eo nobis dili"gentius invesligandum est, cum per eum, qui quasi secundus ad ecclesiasticum ordinem in Prussia acce- deret, nova publica polestas funderetur, quae, quomouo cum altero ordine cohaereret, maxiini, ut supra diximus, ino- lnenti est scire. Quum vero perpauca tantum de huius ordinis institutione ad nos pervenerint, pro explorato autem sit, huius ordinis fratres regulam fratrum militiae Christi Livonicorum secutos esse, satius videtur de horuin prius constitutione exponere, post videre quid inde efficiatur, ad quaestionem, quam nobis primariam proposuimus, solvendam.

Caput II. D e constitutione qua tum Livonici tum D o - brinenses militiae Christi fratres usi sint.

§. 1.

In Livonia quoque saeculo X I I exeunte, Meinhardi praecipue episcopi studio atque diligentia et Bertoldi suc- cessoris, paganorum conversione suscepta 2) , Albertus ter- tius Livoniae episcopus „mullitudini paganorum non posse resistere metuens — et ad multiplicandum numeruin fide- lium et ad conservandam in gentibus ecclesiam, fratres quosdam militiae Christi" 3) , qui alio nomine Gladiferi ap- pellantur, instituit; qui quamvis ceteris in rebus regulam templariorum ab Innocentio III commissam, sequerentur, tarnen in hoc diversa prorsus ab illis constitutione ute- bantur, quod idem Papa „sub obedientia sui episcopi

1) id. c IV. p . 32.

2 ) llotirici Letti Clironicon Liv. volus rd. Gruber p . 2—10.

3) Urigincs Livoniae p . 220. au. 1201.

(15)

oos esse mandavit ' ) , " cum contra in templariorum ordine, iam anno H C l ab Alcxandro III clericorum auctoritate exempto 2) , clerici ut ceteri fratres, ordinis Praeceptoribus subiecti, iisquc in omnibus obsequi sumxni Pontificis decreto obstricti essent 3) . Hac autein obedientiae lege suiiiinam atque caput totius constitutionis Gladiferis praescriptae eontineri, ex omnibus quae praeterea de eodem ordine no- bis traduntur, apparet 4) . Tantopere enim episcopali ser- vitio subiecti erant, ut quamvis Albertus episcopus, eoruin praeeipue auxilio in paganorum terra expugnanda adiulus esset, priino tarnen tempore nulla iis cerla pars quam pro- priar.i tenerent, committeretur 5) . Anno demiim 1206, ter- tiam lantuin Livoniae iam acquisitae partem impetraruntfi),

„de terris autem nondum acquisitis et conversis, Henricus de Lettis addit, sicut nec dare potuit episcopus, quod non liabuit, sie rationabiljter contradixit," neque Innocen*

tius III plus iis concessit, qui „simili sententia terras non­

dum acquisitas Deo commillens de acquisitis, tertiam jiar- tem fratribus adscripsit:)." — Accuratius anno 1210 de- finita est ratio, quae Alberto episcopo cum fratribus mili-

1) Orig. Liv. 1.1.

2) W i l k e hist. ordinis templariorum T . I, p . 94.

3) ili. p. 100.

4) Orig. Liv. p . 22, 6. p. 4 3 , 14. p . 60, 2. p . 4 8 , 3. an. 1206 ..relicla ctiatn episcopo Livoniensi quarta parte deeimarum in partiliua ipsorum ad obedientiae recognitionem. p . 4 7 , 3. an. 1210 Episcopus autem talcs viros more pairio fovere desiderans — ipsi tamquam jia- tri et seniori. ib.

5) Orig. Liv. p. 47, 3. factum est autem eodem tempore ut ange- ret Dominus de die in diem numerum et familiam fratrum militiae, qui­

bus visum est, ut, sicut accrcsceret eis in personis et labore, sie aecre-

scere drberet et in rebus et in bonis, ut qui in bellis et aliis laboribus \ continuis portabant pondus diei et aestus, simul et rccipcrcnl consola-

tionem laboris sui denarium diunium etc.

6) Orig. L i v . p . 47, 3.

7) ib. p . 48.

(16)

tiae intercederet. Cum enim hoc eodem anno Albertus episcopus et Volquinus fratrum militiae Magister Romain venissent, ut Innocentius III rixas inter ipsos de Livoniae et Lettiae terris dividundis ortas, dirimeret, ille quidcm conslituit 1) „ut fratres terliam partem earundem terrarum a Rigensi episcopo lenerent et nullum ei ex ea temporale servitium praestarent 2) ut „ipsi fratres et successores eo- rum ius haberent ad ecclesias suas, cum vacuissent, Rigensi episcopo personas idoneas praesentandi," 3) ut „fratres aut clerici qui eis spiritualia ministrarcnt nec decimas nee primitias nec oblationes nec cathedraticum episcopo solverent, coloni autem praediclae sortis, de parte proven- luuin ad ipsos spectante, decimas ecclesiis suis redderent, de quibus quarta pars eidem episcopo persolveretur."

Nihilominus tarnen, etiamsi Iiis conditionibus fratri- bus militiae in parte ipsis assignata, inlegra fere immuni- las concessa esset atque clericos cligendi facultas, ius pa- tronalus prope adaequaret, Innocentius lunc quoque addi- dit, „Magistrum eorum obedientiam (quae eo potissiinuui continebalur ut episcopali iudicio cum fratribus ordinis subiectus esset 2) , Semper Rigensi episcopo repromiltere atque ad defensionem ecclesiae ac provinciae perpetuo con­

tra paganos debere inlendere 3) . " — Ceterum de terris extra Livoniain et Lettiam acquirendis, etsi Innocentius constituerat „ u t Rigensi episcopo niinime responderent, qui nec ipse cos de illis aliquatenus molestaret, sed cum episcopis ibidem per Alberluin Livoniensem episcopum vice archiepiscopi creandis, quoquo rationabili modo sese com-

1) Silv. docurn. (in Orig. Liv.) N o . X et No. X I p . 218 et 219.

Iniioc. III ad Hig. Episc. et ad Volquin. Mag. XIII Cal. Nov. p . a.

XIII (1210).

2) Orig. Liv. a. 1211 p . 9 9 , 6. Amdtii Chronicon Livoniae T . II p. 17 a. 1226 annot. b .

3) Silv. docum p . 22S et 229.

(17)

ponerent vel observarent, qttod apostolica sedes de re illa statueret')" novae tarnen seniper ortae sunt contentiones. — Neque plus profecerunt fralres militiae, cum anno 1215 Eslhoniae provinciae sie dividerentur, ut unam partem acci- peret episcopus Rigensis, alteram Episcopus Esthonicus, ter- tiam militiae fratres 2) . Eodem modo annis quoque 1221 et 1223 usi sunt 3) . Hoc autem anno Hermannus episco­

pus Dorpatensis, provincia Wagga aequaliter partita, fra­

tribus militiae, dimidiam coinmisit partem 4) . De qua di- visione sequente anno Guilelmi episcopi Mutinensis et Al- berti Rigensis episcopi consilio, sie definitum est „ u t fra­

lres militiae Christi tenerent mediam circiter regioneiu episcopatus Tarbatensis iurisdictione civili perpetuo possi- dendam, salvo in omnibus iure spirituali 5) . " Ceterum huic pactioni eaedem fere conditiones adduntur quas anno 1210 ab Innocenlio III latas esse vidimus, ut fiatres mi­

litiae pro ecclesiis suis personas idoneas instituerent easque investiendas episcopo repraesentarent, neque aliud servi- lium temporale exhiberent pro terris sibi concessis, nisi, quod pro episcopatu (Dorpatensi) contra ineursiones ho- .stiiim iugiter decertarent et in spiritualibus episcopo obe- dirent 6) . ' ' Rigensis autem episcopus hoc quoque anno, secundum eandem legem quam prius in rebus fratruin mi­

litiae seculus erat, cum fratribus suis militiae, Lettos de

1) Silv. docum 1. 1. add. Orig. Liv. p . 7S, 4 cum Guucri annot.

•2) Orig. Liv. p . 110, 4.

3) Orig. Liv. p . 1 5 6 , 13 p . 164, 2 et 9.

4) Orig. Liv. p . 1 7 0 , 9.

5) Litter. Hermanni Dorpat episc. a. 122 i s. D . in Aradtii Cliron.

Liv. T . II p. 16.

6) Arndtii Dhron. Liv. 1. 1.

(18)

Tholova sie divisit, ut duas partes ipse aeeipiens, tertiam fratribus militiae relinqueret

Terlio denique Idus April, anni 1226 Guilelmus Mu- tinensis episcopus apostolicae sedis legatus, quem et va- salli ecclesiae et cives Rigenses et fratres militiae arbi- trum elegerant, discordiis de divisioue terrarum acquiren- darum annis singulis ortas, quas ipse radicem pessumam vocat ex qua grave impedimentum gentium convertenda- rum evidenlissime ortum sit, hoc modo finem facere lenla- vit, ut terrarum quae ad christianum cullum iam per- duetae essent, unam partem episcopo Rigensi, alteram Ma- gistro atque fratribus militiae Christi, tertiam civibus R i - gensibus addiceret, „ i n Iiis duntaxat quae ad dominium pertinerent temporale;" deeimam vero et universa spiri- tualia creandis ibidem episcopis servavit; de terris autem nondum expugnatis sie statuit „ u t si unus vel duo de praedictis portionariis vellent aliquam paganorum lerram expugnare et subiieere cultui christiano, facerent hoc com- municato consilio praedictorum trium, quodsi unus vel duo noluerint secundum quod poterant ad hoc laborare, ille vel illi soli qui laborassent obtinerent, lerram acquisitam 2) .

Sed tantum aberat, ut Iiis legibus constans du- ransque ordini ecclesiastico atque militari pax redde- retur, ut fratribus militiae Christi anno 1237 cum Or- dine S. Mariae Teutonicorum coniunetis3) , dissensiones gravissimae per totuin quo Ordo Teutonicus imperium te- nebat tempus perdurantes, utriusque ordinis perniciem af- ferrent. Quamquam enim ut infra videbimus, Ordo domus S. Mariae, in terris Prussiae non solum ordini ecclesiastico non subiectus esset, sed ecclesiastici potius illius imperio

. ha-

1) Orig. Liv. p. 170.

2) Litt. Guilelnii Mutin. ppiscopi in Arndtii Chron. Liv. T . II. p. 20.

3) Silv. Docum. N o . X L I V Arndt. Chron. L i v . II p . 40.

(19)

habcrentur, archiepiscopi tarnen Rigenses iure anlecesso- ribus suis dato decedere nolucrunt, praesertim cum Grego- rius I X in ipsis incorporationis litteris statuisset, ut nulla omnino privilegiorum Ordini Teutonico collatorum ratione liabita, episcopus Rigensis eadem uleretur auetori- late quam usque ad id tempus exereuisset, ita, ut fratres Ordinis Teutoniei in Livonia conslituti, suorum dioecesano- rum et praelatorum subiieerentur iurisdictioni * ) ipsique episcopo eorundem fratrum exeommunicandorum ius con- firmaretur 2) . — Has quidem institutiones Innocentius I V et Alexander I V PontiGces Romani, in hunc modum c o i n -

mutarunt, ut summa in ipso territorio episcopali potestate Alberto archiepiscopo neutiquam minuta, fratres tarnen domus S. Mariae Teutonicorum obedientia archiepiscopo Rigensi praestanda liberarent, Alberto archiepiscopo men- daules, ut „de dileclis flliis — Magistro et fratribus Hospi- lalis S. M. T. in Livonia seu Prussia et Curonia vel Esthonia constitutis ac de Iiis quae pertineant ad eosdem, ipsis invitis seu renitenlibus nullatenus se intromittat, quodsi contra fecisset, illud ex tunc irrituin esset et inane 3) . "

Pace autem a neutra parte neque tunc neque posteriori- bus temporibus servata, manifesto historia Ordinis Livonici documento est, ad iustam firmamque potestatem, nullam nisi eam evehi posse civitatem, in qua summum imperium apud eos sit, qui plurimum ad rempublicam conservandam valeant. Restat igitur, ut, quibus potissiinum causis iusta in Prussia ordinis militaris et ecclesiastici coniunetio efficere- tur, data opera exponamus.

1) Silv. D o c N o . L I V Ii Id. Maii an. X I (1237).

2) Dogiel Cod. Diplom. T . V No. X I X p . 13.

3) Litt. Innocentis IV d. vi Id. Marl. p . a. X I (1254) per Alexan- drum IV an. 1258 rcnovalae, in Voigtii List. Pruss. T . III p . 59.

o

(20)

1) De tliversis apprllationilms fratrum militiae Christi in «Wnnien- tis liisliiricis cf. Voigt. Jjist. soeietalis lacerlaruiu p . H>2.

2) Cap. I. §. 7.

Clirislinnum Prussiae episcopum, certe non minore ga- visum esse auctoritate atque poteslate quam Albertum Li­

voniae episcopum, iam vidimus; nunc porro, nuin eandem ordine militari instituto, in cuius manibus omnis fere belli evcntus esset satis tueri et servare potuerit, inquiramus.

Quod dubium non esset, si Christianus, perinde atque Al­

bertus Livoniae episcopus Gladiferonem ordinein solus in- stiluerat, ordinis in Prussia instituendi, unus auctor atque conditor fuisset. Sed cum huius instiluti perficiendi, non minus Conradus Massoviae dux quam Guntherus Ploczensis episcopus, Christiano episcopo socii fuissent, factum est, ut ratio quae ecclesiastico cum militari ordine intercederet, non ab solo Prussiae Domini arbitrio proficisceretur, sed pari iure ab iis praescriberetur, quorum plus interesset, ut ordo recens conditus potens pollensque firmo praesidio ipsis esset, quam ut alieno Domino obedientia esset obliga- lus. — Huius societatis vis, nomine etiam ordini illi dato expressa est; dicebalur enim ordo fratrum militiae Christi de Dobrin1) , ut indicaretur, hunc ordinem ortum suum non minus Christiano episcopo, qui regulam fratrum mili­

tiae Christi Livouicorum iis commisisset, quam Conrado duci debere, qui Castrum de Dobrin iis dono dedisset.

Qualiscunque igitur hac in re Prussiae episcopi auetoritas fuit, pro certo affirmare possuinus, Conradum ducem, quo minus ex hoc ordine utilitatis pereipere posset, eo ma­

jorem operam darc debuisse, ut, si de novo ordine con- slituendo consilium caperet, eum talem coiisliliieret, ut ipsa statim constitutione potens valensque esset.

A . Iam supra vidimus 2) , Christianum episcopum cum

(21)

Courado Massoviae duce consilium de novo ordine militari condendo communicasse, quod Dusburgius 1) Iiis verbis exprimit „Conradus Massoviae dux — de consilio fratris Christiani episcopi Prussiae et quorundam nobiliuni, pro tuitione terrae suae, institnit fratres, milites Christi appella- tos." Utrumque, et Christianuni et Conradum, cui Gun- therus quoque Massoviae episcopus annumerandus est, ex aequo in instituendo hoc fratrum militiae Christi ordine gnaviter versalum fuisse, pontifleales etiam litlerae docent, quarum alterae testantur 2) „primum episcopwn Pruteno- j-um, considerantem, militiam ad expuguandum paganos in Prussiae partibus constitutos, in illis partibus, fore maxiine oppbrtunam, de capituli sui assensu, fratres militiae Christi, ad excmplar militiae Christi de Livonia, pro- vide ordinasse 3) , " alterae, maximas possessiones quibus fruebantur et ipsum Castrum Dobrin eis a Conrado „ m i - litaturis contra Prutenos" datum esse, confirmant. Quod*i alter eis regulam commisit, quam vitae normam haberent, alter autem subsidia vivendi dedit, proeul dubio quaestioni, quam Voigtius 4) in dubitationem voeavit, utrum Chrislia- nus episcopus an Conradus dux ordinis auetor sit hahen- dus, facile responderi potest, si utrique pari modo haue

1) Chron. Pruss. P. II. c. IV.

2) C o d . Dipl. Pruss. N o . X X . 3 ) C o d . Dipl. Pruss. N o . X X I .

4) Voigtius in dissertatione quae inscribitur: „ U b e r die Sliftung und Auflösung des Ordens der Brüder von D o b r i n , " antiquiorum auc- torum, Dlugossi, Miecbovii, Lucae Davidi, Baczkonis alioruinque histo- ricorum opinione refutata, fratres militiae Christi Dobrinenses e Li­

vonia esse advocatos arbitrantium, Ilartknochii (cf. annotat. ad Dusb.

p. 32.) liictur senlentiam, Conradum ducem fratrum de Dobrin inslitu- torem fuisse, censentis. In hisloria Prussiae autem ( T . I p . 4(i0 et p. /ib2 ann. I) in dubio rclinquit utrum pro institutere habeat ordinis, in lius- dem operis Tomo terlio tandem p . 575, Christianum episcopum pro vero ordinis inslitutore habendum esse dicit.

(22)

gloriam vindicari possc slaluimus. Quam obrem primum quidem, rationem quae fratribus de Dobrin cum Conrado duce et Gunthero episcopo intercesserit, deinde, rationem quam iidem fratres cum Christiano episcopo inierint, exa- minare nobis in animo est.

B. Conradum igitur ducem invenimus ' ) „ a d salva- tionem provinciae Massoviae cum iure Iiacreditatis contu- lisse Magistro militum Prussiae et fratribus eius, niilila- luris contra Prutenos morc Livoniensi, Castrum Dobrin, cum spatio terrarum quae contineantur inter hos duos ri- vulos, Chamenizam et Cholmenizam, usque in Prussiam — cum parte villae quae vocetur Quercus ultra Vislam, vil- lam ante Iuvenem Vladislaum quae vocetur Sedice villa et villam Wissin cum attinentiis suis," de qua canonici ecclesiae Wladislaviensis pro compensatione a Conrado ipsis promissa fratribus de Dobrin cesserunt. Tum etiam ab omni solutione theloneorum, ubicumque transierint sive per terram sive per aquam, absolvit eos. Denique slatuil, ut nemini ius esset iudicandi in habitatores earundem ter­

rarum nisi iisdem fratribus, excepta tantum familia ducis.

Gunlherus autem episcopus Ploczensis s) , ad honorem et commodum suae ecclesiae graviter in Massovia ab im- mundis paganis Prutenis oppressae et paene ad extermi- niuin perduetae, mililibus Christi fratribus de Dobrin con- fert villam ecclesiae suae in Dobrin, cum Magna insula ad eam pertinente, et omnia praedia et possessiones in supradictis terminis (donationis a Conrado factae) ad suuin episcopatum pertinentes, decimas quoque in iisdem terris, dummodo per viros linguae Teutonicae non vero Polonicac

1) Act. Bor. V p . 396 I V Non. Julii a. 1228 et earundem litlcrar.

confirmatio pontificalis Vcal. Nov. p . a. II ( 1 2 2 8 ) . C o d . Dipl. Pruss.

No. X X I p . 20.

2) C o d . Dipl. Pruss. N o . X X p . 19 IV Non. Julii a. d. 1228.

(23)

colantur * ) , iis remittcns; practerca perpetuam iis tribuit facullalcm aedificandi ecclesias iam in Dobrin quam in iiiiibus eius et plenum ius patronatus in eisdem, ita, ut arbitralu suo eligerent sibi capellanos et electos reprae- senlarent episcopo vel archidiacono, sed neque episcopus neque arcliidiaconus contradicerent inslitutioni eorundem capelianorum, nisi eos ex aliqua causa legitima indignos esse ante probassent °).

C. Ex Iiis litteris perspicuum est, fratres de Dobrin, cliamsi non iniquis et molestis obnoxii essent conditioni- biis, tarnen non omni ex parte sui iuris fuisse, quippc qui neque si iurisdiclionem neque si decimam spectenius, ab auctoritate vel ducis vel episcopi Massoviae prorsus liberi essent. Neque tarnen de re, quam scire plurimum refert, salis documcntis docemur, quid scilicet de terra paganis adhuc eripienda constitutum sit, quota pars ipsis fratri­

bus assignala sit, quotam aliis cedere debuerint. Quara- quam enim Durburgius contcndit „ducem et fratres sub Iiis pactis convenisse, ut ipsi aequaliter dividerent lerram inüdclium quam possent sibi cooperanle Domino imposte-

1) Act. Bor. I p . 307.

2) llas ilonnliones Voigtius Grcgorii I X quoque litteris (Act. Bor.

I p. 411) VI Cal. Sept. p. a. IV (1230) datis, confirniari suspicahir, (cf. Voigt. Ii ist. societ. lacertarum p. 2()7) sed cum easdem possessioues, a Conrado et Günthern fratribus militiae datas, suimiuis l'ontil'ex iam V Cal. Nov. p . a. II (1228) confirmasset (Cod. Dipl. Pruss. No X X I p. 2 0 ) , in Iiis vcro „possessioues et alia bona quae venerabilis frater epissopus Pruzirnsis et nnbilis vir Conradus dux Wagistro et iratribus militiae Christi in Prussia" donarunt, conlirinct; equidein ([uainvis ex hoc solo loco cognoscanius, Cliristianuin quoque episcopum fratribus de Dohrin bona quaedain contulissc, eo minus pro episcopo Pruzicn.ii epis­

copum Ploczenscm cum Voiglio corrigenduin esse censco, ipiuni ean- (lem i'orinan non soluni Chronicorum scriptures exhibeant, (cf, Chron.

Alheriei p. i'i'i.) sed Cliristianus quoque se ipsuui primum l'ruiitnsem episcopum nomiuvt ( C o d . Dipl. Pruss. p . 2 1 . ) .

(24)

1) Dusb. Chron. Pruss. II c. IV p . 32.

2) cf. locum Clironiri Veteris quem Voigtius altulil in liisloria so- cietatis lacrrlanum ]). 25S.

3) C o d . Dipl. Pruss. p . 19.

4) A c t . Bor. I p . 71 et p . 403.

mm subiugare 1) , " huic tarnen tcstimonio niilla fides ha- benda est, non solum, quia, si vera traderet Dusburgius, .nihil reliquum fuisset Christiano episcopo qui fratres mi­

litiae Christi ordinaverat, sed etiam, quia Chronicon Ve- tus a Voigtio detectum, etsi non rectiora, ea tarnen quae Dusburgio prorsus contraria sint, profert „omnem terram quam a paganis possent obtinere, fratribus praediclis du- cem dedisse affirmans. Quae quum ita sint, nihil est quod faciamus, quam ut ad aequalium testimonia quamvis tenuia, nos convertamus. Ex quibus pro certo colligi po- test, in terra Prussiae quam Honorius III Christiano admi- nistrandam commiserat, usque ad Ordinis Teutonia adven- tum, cum huius episcopi damno nihil fuisse susceptum.

Nam, etiamsi fratres de Dobrin Conrado duci et Gunthero Ploczensi episcopo polliciti erant, se contra Prutenos pugnaturos esse, idem tarnen promissum Christiano quoque dederunt 8) , ex quo eo minus recte concluditur, eos etiam in rebus ad terram Prussiae pertinentibus Conrado et Gun­

thero subiectos fuisse, quum fratres quoque domus S. Ma- riae Teutonicorum, qui omnino sui suris essent neque ulla in re ex Conradi ducis voluntate penderent, idein in se officium postea suseiperent * ) . Nam, nisi usque ad Ordinis Teutonia adventum Christianus episcopus plena sua potestate usus esset, intelligi non posset, qua re in- duetus ordo ille, quem Fridericus II iniperator largissimis ornaverat privilegiis, anni adhuc 1231 mense Ianuario conditionem iniiiime quaestuosam inire potuerit, ut promit- teret: se omnibus auetoritatibus atque instruiuentis nego­

tium Prussiae tangentia, quae Iimocentius et Honorius

(25)

Papae Christiano dedissent, per Gregorium I X renovandis, curain esse habituros * ) . Huc acccdit, quod eodem anno 12iH Chrislianus cum Ordine Teulonico paclionciii fecit, ex qua tamquam unicum lotius Prussiae Dominum sese gerens „ i n terris Prussiae quae ad se ex iure et gratia Sedis apostolicae videanlur spectare, tarn conürniaiis quam eonhrinandis, impetratis et impelrandis," non nisi torliam terrae Prussicae partein cum omni fruetu et utilitalis pro- ventu, fratribus domus Teutonicae contulit a) . — Quod si recte conieeimus , Christianus in fratribus Dobrinensibus, quos ad expugnandam Prussiam ordinaverats), sive eadem nucloritate usus est, quam Innocentio et llonorio consen- tientibus in ceteris crucesignatis et signandis exercebat 4) , sive aequioribus eos conditionibus adstrinxit; neque dubilan- duin est quin, cum „ a d exemplar militiae Christi de Li­

vonia 5) " eos ordinasset, suinmain ipsi quoque quae illi prae- scripta erat obedientiae legem, servare tenerentur; licet ex hac ipsa lege intelligatur, non necessarium fuisse, ut singulae liorum equitum institutiones Gladiferoruni regulae in omnibus responderent. — Prinio igitur initio, ordo mi- litaris in Prussia constitutus, non meliore sorle fruebatur, quam ordo inilitaris Livonicus. Quomodo autem hac in terra inox inter ordinem militarem atque ecclesiasticuiu, ratio Gladiferis suo episcopo subieclis prorsus contraria invalucrit, sequente capite docebimus.

1) Act. Bor. I p. 409.

2) Cod. Dipl. Pruss. p . 24.

;j) Cod. Dipl. Pruss. p . 29.

i) Act. Bor. p . 429.

Ü) C o d . Dipl. Pruss. p . 19.

(26)

Caput. III. D e advcntu fratrum domus S. Mariae Teutonicorum.

§. 1.

Fratres Ordinis militiae Christi de Dobrin, Pruteno- rum incursionibus vix et ne vix quidcm resistentes, ido- neum adversus paganos auxilium et praesidium ferre, non- valuerunt. Quodsi igitur affirmare nolo, infirmam huius ordinis conslitutionem solam causam fuisse, cur iustam potestatem assequi non potuerit, negari tarnen non potest, hoc ipsum quod periculo repellendo impar esset, occasio- nem dedisse, praeter illum alius ordinis advocandi, qui iam tum satis dives ac potens, magnisque privilegiis in- structus neque ullis ecclesiastici ordinis praerogalivis co- ercitus, tantain deinceps potestatem nactus e s t , quantam nulius unquam ordo militaris ecclesiastico ordini subditus, impetrare poterat. Cum hoc igitur Ordine domus S. Ma­

riae Teutonicorum, Ordinem quoque fratrum Dobrinensium coniunctum esse, Gregorii I X litteris videtur probari, qui- bus summus Pontifex, Magistri et fratrum Hospitalis S.

Mariae Teutonicorum precibus obsequens „incorporationcm de Magistro et fratribus de Dobrin — Ploczensis episcopi diocoesani eorum accedente consensu ordini illorum factam'),"

conhrmat. Ceterum, utrum totus Ordo fratrum militiae Christi an pars tantum, hanc incorparationem inire recu- saverit, nostrum non est diiudicare 2) . Octavo enim Idus M«rtii a. 1237, Magistrum II. et fratres suos Ordinis iiii- lituin Christi domus quondam Dobrinensis, Castrum Dro- hicin cum territorio quodam inter liug et Nur flumina sito,

1) C o d . Dipl. Pruss No. X L I V p. 42 XIII Cal. Maii (.12S5) Voigt, hiit. societ. laccrt. p. 272.

2) Voigliiis non nisi partcm quandaiii liuius ordinis novuiii pactum a Conrado tluce acccpissc cciisct. (bist. Pruss. T . II p . 2"7.)

(27)

«i Conrado duce, qui novam cum iis pactionem feccrat accepisse, invenimus *).

§. 2.

Ordo domus S. Mariae Teutonicorum, tempore illo quo in Prussiam vocatus est, amplissiinis iam Lonis maxi- misque possessionibus affluens 2) , iura praeterea ac privi- legia sibi comparavit, quae certissima suae potestatis fun- damenta iacerent. Hic nobis tres imprimis constitutiones commemorandae sunt, quarum prima, Innocentius et Ho­

norius Papae Ordini Tcutonico plenum atque integrum avTovoi.uaq ius tribuerunt, altera, idem ordo ecclesiastici ordinis auetoritate solutus est, tertia, ecclesiasticus ordo militari ordini fratrum Teutonicorum subieclus est. Inno­

centius enim X I I Cal. Martii p. a. X V I I I (1215) litteras evulgavit, quibus constitueret „ n e ulli ecclesiasticae saccu- laiive personae confringere vel minuere liceret ralionabi- les consuetudines et observantias religionis et officii (Or­

dinis), a Magistro et fratribus communiter institutas 3) . "

Honorius autem III anni 1221 mense Ianuario, privilegio, quo deeimae aliaque onera ecclesiasticis solvenda, fratribus Teutonias remittebantur, aueto atque renovato, ut nulluni haberent episcopum vel praelatum praeter Romanum Pon- liücem decernens 4) , quominus, nisi eodem Pontifice im- perante, excoiumunicationis vel inlerdicti afiligerontur poena, prohibuit 5) , atque singulari eodem tempore edixit inandato, ut licitum esset fratribus domus Teutonicae „ho- nestos clericos et sacerdotes — suseipere et tarn in priu-

1) Voigt, bist. Prussiae T . II p . 277.

3 ) cf. Voigt, bist. Pruss. T . II p . 49. 50. 51. 60. 73. 75. 79, 3) Lucae David. Cliron. Pruss. II p. 200. Voigt, bist. Pruss. T , II p. 8'<.

4) Voigt, bist. Pruss. T . II p . 101. X V l ü Ca!. Febr, p . a. V.

5) Voigt. II p . 105. X V I I . Cal. Feb. p . a. V . Cudeii. C o d . Dipl.

T . IV p . b09.

(28)

cipali domo suo quam etiam in obedienliis et locis sibi subditis secum habere — iidemque nulli alii professioni vel ordini tenerentur obnoxii; praetcrea nulli personae extra (domus S. Mariae) Capitulum essent subiecti, Ma- gistroque Ordinis eiusque successoribus tainquam Magistru et Praelato suo deferrent ' ) . " Quibus constitutionibus etiam quarla accessit, fratribus Teutonieis in bellis gerendis atque in terris annorum vi subiiciendis ulilissima, cum Hono­

rius tertius X V H Cal. Febr. p. a. V „quemlibet s. crucis signaculo signatum, si quod inipedimenlum canonicum non obsisteret, recipere 2) , " Hermanno de Salza permitteret,

Ordinis Magistro. *

§. 3.

Ordinem tantis, quanta sunt quae diximus, privilegiis et possessionibus ornatum, terris ad quas defendcndas vo- cabatur, rogatum a se auxiliuni, non nisi iisdem Iiis iuri- bus denuo confirmatis, aliisque additis privilegiis et com- modis, praestiturum fuisse, satis videtur consentaneuin esse;

id quod historiae documenta affirmant. Conradi enim Mas- soviae ducis legati 3) , cum anno 12J6 ineunte 4) , Herman- nuin Magistrum auxilio accessuri in Ilaliam pervenissent, non prius ille, Dusburgio auctore „precibus ducis acquie- vit, quam Dominus Papa et Fridericus II imperator et principes Almaniae, auxilio et consilio ei assistere, promi- serunt 5) . " Tum, terrae Culmensis et Luboviae et totius Prussiae, quantum quidem eius paganis in proeliis extor- quere posse speraret, possessione a Friderico impcratore

1) Voigt, bist. Pruss. II p. 109. XV Cal. Febr. p. a. V. ]

2) Voigt. II. p. 106. <

3) Voigt ins putat, Christianum episcopum buic legalioni praeposi- tum fuisse (bist. Pruss. T. II p. 162.).

4) Voigt. II. p. 184. armot. et p. 162.

5) Dusb. Chron. Pruss. p. 34.

(29)

mensc Martio ordini confirmata ' ) „Hermannus misit dtios fratres sui Ordinis ad ipsum ducem Poloniae, ut explora- rent terram Colmensem, eamque ipsam tunc Conradus cum Lubovia et cum terra quam possent in posterum de mani- bus infidelium expugnare, cum omni iure et utilitate qui­

bus ipse et progenitores sui possederant, in perpetuum de- dit possidendam Hac ratione Ordini Teutonico ante- quam in terram Prussiae translatus esset, earundem ter- rarum possessio data est, quarum Conradus dux atque In- nocentius et Honorius Pontifices, Christianum episcopum unicum constituerant Dominum. Christianum autem, quam- vis terrtorii sui partem, hac lege ut adversus Prutenos mi- litaret, ordini domus S. Blariae tradere haud recusaret3), propter gravissiraas altercationes inde ab adventu fratrum Teutonicorum usque ad obitum episcopi inter utramque par­

tem durantes, suo iure omnino cessisse, mihi quidem non inagis videtur esse verisimile, quam eorum opinio, qui eun- dem episcopum ordinis illius advocandi primum suasorem fuisse censent, praesertim cum Boguphalus, quem ceteris antiquiorem habemus testem, non Christianum sed Gunthe- ruin episcopum Ploczensem, Ordinis Teutonici advocandi primum consilium cepisse, affirinet *). Cui constituendo cliamsi Christianus episcopus non obstiterit, fieri tarnen non potuit, quin cum fratribus Teutonicis, possessiones quae solius episcopalis ditionis essent appetentibus, inimicitias cxerceret gravissimas.

§. 4.

Primum Christianum episcopum cavisse invenimus, ne Ordo Teutonicus suas possessiones suaquc iura immiuucret,

1) Dreger. C o d . Dipl. N o . L X V . p . 117.

2) Dusb. Cliron. Pruss. p . 35.

3 ) Act. Bor. I. p . 73 et p . 407.

4) vid. Excurs. IV.

(30)

eo qiiidem tempore ' ) , quo Ordo Teutonicus terra, a Fride- rico itnperatore et Conrado duce ipsi assignata, poliretur.

Mense Maio enim aiini 122S, quum Conradus terram Cul- mensem cum omnibus attinentiis, quibus Orlau quoque vil­

lam in Cuiavia sitam addidit, Hospitali S. Mariae Teuto­

nicorum denuo confirmasset „ i n perpetuam proprietatem integraliter possidendam 2J," Christianus quidem suis litte­

ris iussit „domus Teutonicae militibus pro defensione Chri- stianitatis deeimam non nisi in iis bonis remilli, quae Conradus Massoviae et Cuiaviae dux praedictis militibus salvo suo iure licite conferre potuisset 3) . " Sed cum in- terdicti poena prohiberetur, quoruinus de bonis, quae fra­

tres Teutonici iure possidebant, deeimam exigeret, ex Iiis sane litteris patet, Christianum obstare voluisse, quominus Conradus illicite forte bona ac possessioues episcopales, Ordini dono daret. Conradus autem dux neque Christiani episcopi monita, neque conditiones curans, quas Fridericus iniperalor ei, cum Culmensis et Prussiae terrarum posses- sionem Ordini Teulonico addiceret, praescripsisse videtur, scilicet ut eos qui in eadem terra bona atque possessiones haberent, pensaret4), cum hoc promissura usque ad finem anni 1235 nondum exsolvisset, tandem in pactione quam X I V Cal. Nov. de castri Dobrinensis possessione cum Or­

dine Teutonico confecit, pollicitus est „se de toto territo- rio quod de Cholmen dicatur, sicut claudatur infra Druan-

1) Voigtio auetore anno 1228 ineunte (bist. Pruss. T . II. p. 184).

4) Act, Bor. I. p. 394. Non. Cal. Mali 1228.

3 ) A c t . Bor. I. p. 395. V . Non. Maii 1228.

4) Sic enim verba privilegii a Friderico II Ordini Teutonico anni 1226 mense Marl. X I V . indict. dati, (Dreger. Cod. Diplom. T . I. p. 108.

No. L X V . ) „proposuit Ilermannus Magister domus S. Mariae Teutoni­

cae coram nobis, qnod devotus noster Conradus, dux Massoviae et Cu­

iaviae pi'omisit et obtulit, sibi et fratribus providere de terra qnae vocetur Colinen et in alia terra, inter marchiain suam et couliiiia l'ru- tenorum," interpretanda esse puto.

(31)

cam et Ossam in laliludine et in longitwline sicut in prae- dictorum Magistri et fratrum quae a duce habeant privi- legiis expressum sit — infra mensem pacificaturum esse omnes, qui praetendant aliquas ibi habere haereditates sive possessiones vel villas, ita ut Magistro et fratribus eins nullam de cetero possint quaestionem movere ]) " . — Chri­

stianus autem episcopus, cum dux promissis non staret, ut perpetuis discordiis praeveniret 2) , abbatibus Henrico de Liigna et Joanne de Linda inlercedentibus, mense Ianua- rio anni 1230, novum cum Ordine Teutonico pactum fe- cit, cui si Ordo fidem sen*asset, Christianus proeul dubio in omnem potestatein restitutus fuisset, qua ante Ordinis adventum frueretur. Quaniquam enim Christianus, ut hu- ius paclionis litterae exhibent, fratribus domus S. Mariae Teutonicorum „terram quam in Chulmensi territorio, tum per titulum emptionis tum per collationem Conradi, ducis Cuiaviae Lanciae et Massoviae, tum per consensum epi­

scopi et capituli Ploczensis pleno iure, tarn in lemporali- bus quam in spiritualibus, legitime et rationabiliter fuerat adeptus," conferret, hanc tarnen donationein tarn duris con- ditionibus implieuit, ut ipse terrae Culmensis vere maueret Dominus, fratres contra domus Teutonicae, etsi non no- men ferrent vasallorum pro vasallis episcopi tarnen ha­

bendi essent. Christianus enim non solum haud exiguain proventuuin atque fruetuum lotius territorii Culmensis par­

tem sibi servavit, unam scilicet mensuram trilici et alte- ram siliginis de quolibet aratro Teutonico et de quolibet aratro Slavico unam mensuram tritici, sed praetera fratres ei promiserunt „ C C aratra Teutonica cum omnibus rebus et hominibus ad ea pertinentibus se episcopo in terra Cul-

1) Cod. Dipl. Pruss. N o . X L V . p . 43.

2) Litcs intcr utraniquc partem coiilinuatas rsse, documenli verba indicant „ p r o possc nostro coopcranlibus et medianlibus." Act. Bor.

I. p. 407.

(32)

mensi plcnarie locaturos esse, ita ut haec CC aratra et quinque curtes, quarum unaquaeque quinque arata Teulo- nica conlineret, cum omni haberet utilitate et provpiilu atque cum omni iurisdictione temporali et spirituali, tam- quam in suo dominio dominus" ' ) .

Qua pactione, ut Christianus episcopus in territorio Culmensi plenum dominium denuo recuperavit, ita eadein non minus pristinam, quam in terra Prussia habuerat au- ctoritatem, reconciliavit. Pollicebantur enim fratres Teu- tonici, quod „quidquid episcopus in Culmensi territorio no­

mine feudi concesserat, vasallos eius quiete permitte reut possidere, ita ut ipsi episcopo et eius successioribus tam- quam vasalli domino suo deberent esse subligati, et quod nulli in eadem terra quidquam nomine feudi darent vel praestarent sine consensu praedicti episcopi," sed „omnes deberent eandem terram Culmensem habitantes tarn feuda­

les quam a l i i2) , propriis expensis expugnare Prutinos at­

que ipsius (Christiani) episcopatui subiieere 3) . "

§. 5.

Qui rerum Status, si idem Semper mansisset, omnibus darum est, fieri non potuisse quin fratres Ordinis Teuto- nici „omnibus privilegiis a summis PontiOcibus ipsis im- pertitis privati, eandem sortem quam ceteri crucesignali et vasalli episcopi experirentur. Eteniin episcopi vexillum in expeditionibus sequi cogebantur *), et ne ulla in re cru- cesignatis priores esse viderentur, promiserunt ipsi „omnes instrumenta et auetoritates quas Christianus episcopus in crucesignatis ab Innocentio et Honorio habuerit, insuper omnia instrumenta negotium Prussiae langentia, propriis

1) Act. Bor. I. p . 406. — p. 408. (a. 1230 mense Ianuario).

2) Excurs. III.

3) Act. Bor. I. p. 408.

4 ) Act. Bor. 1. 1.

(33)

oxpensis et lahoribus ruh bulla — Gregorii I X procurarc iimovare." Quibus conditionibus si aliqua ex parte non sufiicerent, „ e x tunc ipse (episcopus) de possessionibus saepe dictis taniquam suis licile se intromittere haberet facul- tatem ' ) . " Quod vero promiserant, fratres Ordinis Teuto- nici neque cffecerunt, neque efficere voluerunt. Iam enim Cal. Febr. a. 1230, cum nihil quidquam adhuc de hoc pacto Ordini maxime damnoso compertum haberet, Gre- gorius I X Papa, Hermanno Magistro domus proponente, Ordini Teutonico, tum terrae Culmensis donationeni a Con­

rado duce factam tum terrae Prussiae possessionem con- firinavit 2) , ita qui.lem, ut fratribus crucesignatoruin au- xilio 3) uti permiltens, Christianum episcopum eo ipso pri- vilegio, quo prius donatus erat, privaret, ceteium autem constitueret, ut, „quidquid fratres Ordinis in terra pagano- ruia possent obtinere, ipsis liceret relinere — dum tainen lalis esset paganorum terra, in qua nondum christianae religionis cultus fuerit introductus."

Partem igitur iam conversam Prussiae tunc quidem Gregorius I X episcopo videtur servasse, duobus tarnen inen- sibus post has terras Gregorii I X decreto Ordini addictas, Conradus dux et Gunlherus episcopus denuo totius atque

1) A c t . Bor. p. 400. supra p. 22. cxeunte.

2) Quin totiua territorii Culmensis possessio Iiis Gregorii I X lil- leris confinnetur non dubito, q u o d etsi n o n ipsis litterarnin verbis de- linile dicitur, (liaec enim sunt „nuper — Ilcrmannns Wagisler domus S. Wariae T. in nnstra proposuit praesentia constitulus, quod nobilis vir C . dux Poloniae, Castrum Coline cum perlinentiis suis e t quai-dam nlia castra in Prulenoruin confinio, domui vestrae — concessit, adiiciens quidquid de terra illorum per vos et coadiutores vestros poteritis o b ­ tinere") tarnen, Hermannum talem confirmationem non pro parte lantuin donationis qua Conradus dux Ordinem ornaverat, cxpetivisse, ultro liquet.

3) v. annotationcm superiorcm et verba ([uae eisdem litteris coiili- nentur „per vos et coadiutoret vestros — vobis et omnibus adiutoribus vestris — iniungentcs." Cod. Dipl. Pruss. p . 22.

(34)

integri lerritorü Culmensis a paganis rursus devastati ' ) possessionem, suarum quoque litlerarum fide confirmatain, domui fratrum Teutonicorum solleinniter contulerunt. Die enim X V Cal. April, a. 1230 Guntlierus episcopus Ploc­

zensis „ne unquain a Dei servitio et devotionc per illici- tas controversias abstraherentur, in terra Culmensi a Con­

rado duce fratribus (domus S. Mariae) collata, omnia praedia et possessiones ad suum episcopatum pertinenles — et omnes decimas et ecclesias et carinii patronatum, cum omni iure ac libertate quod ibidem liabeat, liberaliter con- tulit, in veram proprietatem eisdem fratribus perpetualiter possidenda"; Conradus autem dux mense Iunio, indi- ctione tertia anni 1230, Ordini Teutonico „totum et ex in- tegro Culmense terrilorinm dedit — ipsorum etiam linii- tum sine qualibet diininutione cum omni honore et iuris- tiiclione perfecta, ac vero dominio, ita, ut beneficium collationis suae, largissimam ad omne commodum, hono­

rem et utilitatem domus et fratrum eius, reeiperet inter- pretationem" 5) . Praeterea in eisdem litteris quas praeter Cuntherum Ploczensem episcopum, Cliristianus quoque episcopus nomine subscripto agnoverat, Conradus dux pro- misit, se „ fratres praedictos a quocunque qui in prac- fata possessione eos impediret, tota sua virlute defensu- rum esse" 3) .

A n n o t . Hoc igitur modo, Ilospitali S. Mariae iis terris atque pos­

s e s s i o n i s datis atque confirmatis, quas Prussiae episcopus suo sibi iure visus erat possidere, Cliristianus eodem anno 1230 cum Ordine Teutonico novum videtur pactum iniisse, si modo littcrae, quae nullo die apposito anno 1'230 ab illo scriptae exstant, >), non ad priorein il-

lam

1) Act. Bor. III. p . 264. Act. Bor. I. p . 66.

2) Act. Bor. I. p . 6 6 — 7 2 et p . 402. — p . 404. litlerae eiusdem argumenti sine dato.

3) Act. Bor. I. p . 70. et p . 402.

4) Act. Bor. I. p. 72.

(35)

3.3

Jara pntius pactionem mense Iannuario abbatitms de Lugna et de Linda intercedentibus factam, referendae sunt, de quo nieum non est iudicare. Cogitari enim polest, abbates illos aceuratius tantum condi- tiones dcfinisse, quae in superioribus litteris minus perspicue expositae essent. Sin vcro bis litteris omnes totius pacti conililiones contentas fuisse, non sine aliqua veri specie coniicere licet, hoc pactum deuium post renovatum Conradi et Gunlheri Privilegium factum esse statuere cogimur *). Quamquam enim in hoc quoque pacto Christianus „in ter­

ritorio Cholmeiisi, quidquid habuit dati sibi a duce Conrado vel ab ec- clesia Ploczensi vel empti libere", iisdem quae supra tetigimus sibi re- aervatis emolumentis2) , fratribus domus Teutonicae confert „ u t ipsi sibi et omnibus suis succcssioribus sint paiati contra paganos pugna- turi," tarnen non invenimus, Christiauum tunc quoque postulassc, ut fratres Tentouici sibi etiam in terris paganis adhuc eripiendis, tamquam Vasalli doinino subiecti essent.

Anno sequente autem Cliristianus de terra Prussiae quoque dividunda, novam pactionem fecit3) cum fratribus domus S. Mariae Teutonicorum, ut ipse quidem praeten- dit — „cum bona et spontanra voluntate, amoto omni malo ingcrtio *), in terra Prussiae quae ad se ex iure et gratia sedis apostolicae spectare videatur, tarn confirmalis quam coniirmandis, impetralis et impelraiidis, super omni­

bus tertiam ipsis (fratribus) conferens in perpetua pro- prietale possidenda cum omni fructu et utilitatis proventu terrae" — in reliquis sibi episcopali iurisdictione reservata.

Hoc eodem anno 1231 Cliristianus etiam Cliulmensis terrae possessionem fratribus domus Teutonicae denuo con- firmavit. Omni eniin Conradi ducis donatione, cum omni jure et proprictate sicut eam ab illo accepcrat atque

„toto quod in eodem territorio Ciiulraensi ab episcopatu

1) v. supra p. 4.

2) C d . Dipl. l'russ. No. X X V . p . 24. a. 1231. p . a. IV.

3) Voii'tius bist. Pruss. T . II. p . 198. hanc pactionem iam mense lanuario ponendam esse eenset, antequam inter abbates de Linda et de Liigna de altera illa eiusdem iiiensis couvenissef.

1) cf. Act. Bor. I. p. 411. a. 1231. bona voluntate donavimns.

(36)

Ploczensi in subsidium episeopatus Prussiae suscepcrat, videlicet de ecclesiis conferendis et decimarum proventibus"

Ordini concessa, non nisi eas possessiones quas ipse prelio emisset ' ) , hoc pacto sibi videtur servasse, quantum qui- dem ex accusatione illa coniicere licet, quam aliquot an- nis post, cum Servitute liberatus in Culmensem terram re- versus esset, adversus fratres domus S. Matiae instituit •').

Sic, tertio iam anno postquam in Prussiam venisset, Ordo Teutonicus terrae Culmensis verus dominus factus est, ter­

rae vero Prussiae, quainquam Gregorius Papa, totam haue terram, ea parte excepta, quam Ordo non ipse in fidein clirislianam redegisset, ei conlulerat, non nisi tertiam par­

tem nactus est. Quem rerum statum usque ad annum 1233, quo Casimirus Cuiaviae dux Conradi lilius terrae Culmensis omniumque celerarum donationum possessionem quas Ordo Teutonicus a patre eius aeeeperat coniirmavit3), commutatum esse, nullis historicis documentis edocemur.

Ordo autem non prius acquievit quam plenum ius a Con­

rado duce, a Friderico imperatore atque a summis Pontifici- bus concessum, sibi vindicasset.

Caput I V . D e Christiani episcopi caplivitate atque de Ordinis Teutonici, quam de ordine eecle- siastico reportavit, victoria.

§. 1.

Ut fiatres domus S. Mariae propositum suum citius assequerentur, nihil aliud in causa fuit, quam belli even- tus. Anno enim 1232 nova expedilione sacra suseepta, civilatibusque Tliorunensi atque Culmensi crueiferorum auxilio conditis, aestivo tempore anni 1233 bellum in Po-

1) Act. Bor. I. p . 4 1 t . a. 1231. s. D . 2) Act. Bor. I. p. 431.

3) Dreger. Cod. Dipl. No. XCIIF. p . 137.

Referenzen

ÄHNLICHE DOKUMENTE

mid)4el, in etlid)en l'erfen fein

mid)4el, in etlid)en l'erfen fein befd)rieben... ten tlteiten

—' Nein! wahre Aufklärung, Licht,, lebendigmachen- des,' erwärmendes Licht im Denken und Handeln, Licht -über, alles, was Leben und Lebenszwek heißt, überzeugt,

chenbette verliefen normal. Klagt über Vorfall der Gebärmutter, Schmerzen im Kreuz und Unterleibe, fluor albus. Prolapsus uteris totalis, prolaps paret vagin. ant, et

TECONOMY - Die Karrieremesse von Studierenden für Studierende TECONOMY - Technology meets Economy - Di e Firmenmesse T E- CONOMY wird seit über 2 Jahr- zehnten von der

kreati ven Mitarbeiterinnen. denen AVL herausragende Karri eremög- lichkeiten bietet. Viele neue Jobchancen mi t innova- ti ven Aufgaben auf höchstem Ni- veau bietet di e

April 2013 ver- anstaltet das Institut ftir Software- technologie der TU Graz nach 2008 wieder die RoboCupJunior Austrian Open in der MesselGraz, Halle A.. Die

Prof. Aber zuvor hat er uns noch ein Interview ge- geben über se ine Herkun ft, seinen Werdega ng, seine Zukun ft un d seine Meinun gen. Dort habe ich dann in Berlin