• Keine Ergebnisse gefunden

Srjpog, aliter si fuerit, vanum atque inutile additamentum videantur — neminem enim dubitare potuisse, quin non suo aut

Im Dokument BERLINER STUDIEN (Seite 145-200)

hieropoeorum arbitrio, sed populi auctoritate essent constituti —, verbosae prolixitati titulorum huius aetatis ne nimium tribuamus cavendum esse constat. Quoquo autem modo res se habet, conce-dendum est facile evenire potuisse, ut impekrjTal deliaci in tot aedificiis sacris publicisque, quibus et repevog dei et tota insula erat referta, modo exstruendis modo sarciendis quasi ipsa rerum natura e magistratibus extraordinariis, qui pro necessitate con-stituerentur, fierent ordinarii, cum unoquoque anno necesse esset quaedam aedificari. Qua tamen re magistratus huius natura mi-nime immutatur meoque iure fecisse mihi videor, quod hanc com-mutationem fortuitam (ut sit revera facta) neglexi atque epimeletas inter magistratus extra ordinem creatos rettuli, hic praesertim, ubi divisio tota commoditatis tantum causa instituta sit. An periculum e r a t , ne labefactaretur ordo reipublicae deliacae, si per aliquot etiam annos opera nulla publice fiebant ideoque ne curatores qui-dem eorum eligebantur? At archontis vel hieropoeorum munere sublato vel etiam agoranomorum mercaturae bonae fidei securita-tique publice providentium, quin tota reipublicae disciplina funditus esset eversa, non est dubium. Hoc puto inter magistratus ordina-rios atque extraordinaordina-rios discrimen esse, non illud, sintne revera quotannis creati an non.

Simili fere munere videntur functi pdprupee, qui eligebantur a populi contione, ut una cum magistratibus adessent in operibus i°«) C. I. A. I, 314—316. 1 0 7) C. I. A. II, 167. 1 0 8) Bull. d.

Corr. Hell. VI, p. 78, not. 1: Hypsocl. arch. rat. lin. 44.

publicis elocandis, antequam credo £ncpeXrjT3iv munus esset insti-tutum. Nam hi pdpzupeg ISCWTWV, ut appellantur (quos cave cum impeXrjTaci confundas, quippe qui non !8cwrac fuerint, verum dp%rj) in eodem occurrunt marmore Arundeliano,1 0 9) ubi nonnulla iam in-venimus singularia — eundem hieropoeorum atque agoranomorum scribam, deinde undecimviros, de quibus statim verba faciam — : quae omnia satis explicantur tituli a e t a t e , quem ad prima paene tempora reipublicae deliacae liberae referendum esse Homollius ex titulis a se inventis demonstravit.

De rwv ivSexa, quos modo commemoravi, munere dici nihil potest, quod semel occurrunt inter testes publicos, qui in operibus elocandis a d e r a n t .1 1 0) Quod Nenz monet diversum eorum munus fuisse ab undecimvirorum Atheniensium m u n e r e , recte illud qui-dem se habet, sed supervacaneum est, quoniam nomina talia a magistratuum numero petita, si variis in civitatibus inveniuntur, nemo sana mente praeditus conferre potest. Coniectura si licet u t i , facillime animum induxerim, fuisse illos undecimviros pry-tanes reipublicae, quod hi saepissime hieropoeis adfuerunt in re-bus gerendis. Quamquam dubitationem illud movet, quod, si ita res fuit, non nomine suo designantur, sed numero, cuius rei nullum mihi aliud exemplum praesto est. In medio igitur res r e -linquenda est.

Munerum illorum, quibus solebant in plurimis civitatibus graecis divitissimi cives onerari XecToupyccZv nomine, Deli unum tantummodo innotuit — c h o r a g i a . Choragorum constanter mentio fit in titulis quibusdam, quos ob ipsam hanc causam choragicos appellare con-suevimus: in illis enim statim post formulam quandam boni, credo, ominis causa semper praemissam (£m TOU Secva dpyovTog uyceca xac eueTrjpca £yevero) perscribebantur eorum nomina, qui ludis magnis annuis, Apollineis et Dionysiis, choros varios suis sumptibus instructos in scaenam produxerant, secundo loco eorum, qui TW

&ew £neSec'i;avTo, artificum scilicet varii generis; interdum duabus his titulorum partibus interponitur, ut iam dictum, vasculorum ab archonte asservatorum catalogus. Tales tituli publici iuris sunt facti duodecim ad annos pertinentes archontum Aristocriti (a. 284 a. Chr. n.), Cleostrati (a. 282), Charmi (a. 280), Hypsoclis (a. 279),

"») C. I. G. 226«, lin. 29 et B. lin. 9sqq. no) C. I. G. 2266, lin. 25.

Callimi (a. 268), Proclis (a. 265), Archedamae (a. 263) — hi septem in uno lapide scripti — Phillios (a. 259), incerti cuiusdam, qui post Amphiclem (a. 260) est functus munere, Sosistrati (a. 201), Theo-dori (a. 172), Timoxeni (a. I 7 l ) .l u) De officiis quidem choragorum nihil plane discimus, sed quin eadem fere fuerint, atque Athenis lege sancta erant, non est dubitandum; neque minor aemulatio certe erat aut sumptus minores. Producti sunt in scaenam chori, ut iam dixi, bis quotannis: Apollineis et Dionysiis. Apollineis unius tan-tum generis chori inter se certabant — puellarum, ut hic graecum naiSwv latino sermone vertere placet: atque hi sunt sine dubio inclutissimi illi virginuin Deliarum chori iam in hymno ad Apolli-nem Delium summis laudibus celebrati, xoTjpat ArjXtdSeg vel Arj-XtdSeg simpliciter saepissime in titulis n o m i n a t a e .m) Qui puellarum chori certe primi omnium habebantur et instruebantur summa cura maximoque apparatu ac sumptu atque victoria iis p a r t a tantum ceteris excellebat, quantum Athenis Dionysiaca praestabat Lenaicae;

ideoque et quia maximo festo deliaco prodibant in publicum, etiam in catalogis primo loco commemorantur. Fortasse etiam haec eorum sandtitas (iepoi rwv naiSwv %opoi in titulis d u o b u s1 1 3) appellantur) causa fuit, cur praeter illos nulli chori alii ApoIIineis produceren-tur, ne ab eis distraherentur spectantium animi. Ut autem quaterni virginura chori quotannis decertabant, ita quaterni etiam choragi erant, qui eos instruebant, omnes certe e civium numero electi.

Dionysiis vero triplices laudantur chori: naiSwv, xojpwSwv, -payw-Swv. llaiSwv quidem choros hos non puellarum credo fuisse, sed puerorum: ne quis mihi obiciat non potuisse uno eodemque

no-mine utrosque appellari, si diversi fuissent, homo deliacus vel adeo quivis graecus haec legens certe non nesciebat. utri essent virgi-num, utri puerorum, Dionysiis autem non minus certum est puellas ingenuas non saltasse neque cecinisse in publico, quam Apollineis hoc Deli fieri esse solitum. Puerorum choros item quaterni cho-ragi producebant, item e civium numero electi. Choros vero

l U ) Dndecim primi: Bull. d. Corr. Hell. VII. p. 1 0 3 - 1 2 1 ; duodeci-mus: ibid. IX, p. 1 4 6 - 1 5 7 . 1 1 2) Ut exempla afferam: Demar. arch.

inv. lin. 4 5 , 9 0 , 1 2 8 , 1 3 9 ; commemorantur etiam quater in Hypsocl. arch.

inv. lin. 5 1 — 6 0 , quas e titulo adhuc inedito protulit Homollius: Bull. d.

Corr. Hell. VI, p. 137. i1 3) Bull. d. Corr. Hell. II, p. 3 3 1 et IV, p. 3 5 1 .

comicos et tragicos, quos minore honore fuisse vel ex loco, in quo perscribebantur, p a t e t , instruebant quotannis quaterni ex civibus, bini ex m e t o e c i s1 1 4) choragi. Itaque videmus ad choros omnium generum instituendos esse e civibus electos quaternos quotannis choragos, qui numerus quin cum phylarum numero cohaereat, mihi non est dubium, ad comicorum autem et tragicorum sumptus etiam binos quotannis metoecos contulisse. Ad inquilinos vero homines quod neque puerorum neque virginum chori pertinebant, minime est mirum, cum multis exemplis constet ad hos non esse admissos nisi civibus parentibus natos.

Nemo, cui didascaliae atticae non ignotae sunt, mirabitur Deli quoque interdum choros comicos tragicosque non productos — nam na/Swv choros utriusque generis vix unquam credo omissos, quamvis deficiant documenta — , mirum tantummodo videri potest in undecim titulis choragicis (unus e n i m1 1 5) tam lacer est, ut de eo nihil dici possit) non saepius quam semel huius rei mentionem fieri: anno Timoxeni archontis (a. 171) nulli choragi tragici appel-l a n t u r , cum inter artifices tragoediae actores c o m m e m o r e n t u r ;1 1 6) quod vero in l a p i d e , in quo iam dixi septem annorum catalogos exstare incisos, non continua est annorum series, ut exspectamus quidem, hoc casu potius factum esse existimo, non quia annis inter-positis omnino non essent ludi celebrati, cum non sit verisimile per viginti duorum annorum spatium quaterdecies ludos esse inter-missos. P a u c a s u n t , quae praeterea dici possint de choragorum instituto, cum documentis nostris nihil cOntineatur nisi nominum laterculi; quaedam tamen investigasse mihi visus sum ex ordine ipso, quo sunt scripta. In sex quidem t i t u l i s1 1 7) talis est ordo, ut post xwpwSwv et rpaywSwv verba primum quaterni civium choragi appellentur, deinde bini metoecorum — nihil inde proficimus. In quattuor v e r o1 1 8) aliter sunt nomina disposita, ut primum utroque loco commemorentur bini choragi civiles, deinde singuli inqui-lini, iterum bini cives singulique metoeci; cuius ordinis inusitati causa non satis perspicua explicatur titulo duodecimo, ubi

victo-l") Metoeci nisi in titulis choragicis non commemorantur, quam ob rem de eorum condicione nihil dici potest. 1 1 5) Nonus: Bull. d. Corr.

Hell VII p 115. 1 I 6) Duodecimo intitulo: Bull. d. Corr. Hell. IX, p. 146. ' »») II, IV, V, VI, VII, VIII. >18) I, IH, X, XII.

141

-rum quoque nomina afferuntur, quibus cum chorago-rum nominibus collatis videmus duos cives unumque inquilinum primo loco esse in catalogo appellatos, quorum chori in certamine musico viceraut;

cum autem maxime mirum, ne dicam incredibile, sit senis inter se choragis certantibus semper binos cives singulosque inquilinos vicisse, numquam tres cives metoecosque ambos, non video, quo-modo hanc difficultatem expediam, nisi legem talem fuisse coniciam, ut metoecus cum metoeco, cives autem inter se de victoria decer-tarent, ut semper his bina, singula illis darentur praemia. Neque abhorret a ratione lex talis, qua cavebatur, ne cives offenderentur, qui, qua erant superbia, vix tulissent se non modo cum metoecis in certamen descendere, sed etiam ab eis superari.

Ne quid neglexisse videar, moneo Deli quoque ut Athenis eundem hominem aliquotiens potuisse ad choragiam designari, cuius rei exempla complura in titulis modo laudatis servata s u n t , idque cadebat non modo in cives, sed etiam in metoecos. His cum p l e -rumque paterna nomina non adscripta sint, quamquam difficile

admodum est diiudicare, sitne idem homo duobus in titulis appel-latus an alius eiusdem uominis, unum tamen exemplum afferre possum nulli dubitationi obnoxium: Delicus Drimaci f. (et ipsius et patris nomiiia tam sunt inusitata, ut mirum admodum sit, si in duobus hominibus occurrant eadem) chorum tragicum instruxit Cleostrato archonte (a. 2 8 2) ,1 1 9) comicum — Hypsocle archonte (a. 279). 1 2°) Quod ad choragos e civibus electos attinet, tara multa exempla inveniuntur, ut in notam reicere quam narrationis textum eis onerare m a l i m .1 2 1)

US; II, lin. 12. IV, lin. 16. i2') Stesileus Diodoti f.:

Apoll. Tzaidutv — arch. Aristocrito (a. 284), Dionys. rpayutS. — arch.

Charmo (a. 280). Theorylus Diactoridis f.: Dionys. itaiSwv — arch. Ari-stocrito (a. 284); Dionys. xw/iwS. — arch. Cleostrato (a. 282). Androlas Satti f.: Dionys. itaidwv — arch. Aristocrito (a. 284); Dionys. xwfiwS. — arch. Cleostrato (a. 282). Stesileus Scymni f.: Apoll. itaidwv — arch.

Cleostrato (a. 282); Dionys. xwfiwd. — arch. Charmo (a. 280). Ergoteles Theophanis f.: Dionys. itaiSwv — arch. Cleostrato (a. 282); Dionys. rpa-ywS. — arch. Charmo (a. 280). Neocrontides Blepyri f.: Dionys. rparpa-ywS.

— arch. Cleostrato (a. 282); Dionys. itaiSwv — arch. Charmo (a. 280).

Craton Mnesiadis f.: Dionys. rpaywS. — arch. Cleostrato (a. 282); Dionys.

xwpwS. — arch. Charmo (a. 280). Amphithales Philonymi f.: Dionys.

rpa-Neque illud videtur omittendum esse numero chororum semper eodem manente actorum comoediae et tragoediae variare in titulis numerum inter unum et septem; qui quomodo choros inter se dis-pertiverint, plane ignoratur. Quibus actoribus omnibus ceterisque artificibus quin sit merces soluta non a choragis neque e dei pe-cunia, sed ex aerario publico, ut per se dubium non est, ita non desunt testimonia quaedam. Tibicinibus quidem scimus publice quotannis 3000 drachmarum mercedem assignatam, ac praeterea 470 dr. atrrjpeatoo ^oprjyrjpdrtov xai vcxqTrjpiou nomine pensas, cuius pecuniae summa iam anno ante in arca publica in templo asservata deponebatur a quaestoribus.1 2 2) D e reliquis nihil cogni-tum habemus, sed cum unoquoque anno in hieropoeorum rationibus legamus a quaestoribus esse illatas in sacrum aerarium drachmas aliquot — nsptovTag dr,b Tej(viTwvin) (nullas ad hunc usum inde desumptas esse moneo), non temere conicere mihi videor has super-fuisse e pecunia assignata ad mercedem re^viraii, scil. Dionysiacis,

ymS. — arch. Cleostrato (a. 282); Dionys. rwumS. — arch. Callimo (a. 268).' Deinomenes Leophanti f.: Dionys. naiSwv — arch. Procle (a. 265); Dionys.

rpaywS. — arch. Archedama |a. 263). Sosistratus Amphiae f.: Dionys.

Tpaywd. — arch. Procle (a. 265); Dionys. naiSwv — Archedama (a. 263).

P a c h e s A n a x i t h e m i d i s f.: Apoll. xaiSwv — Callimo (a. 268); Dionys.

rxaiSmv — Procle (a. 265); iterum — Archedama (a. 263). In septem solis primi lapidis titulis eadem nomina bis (in uno exemplo ter) repetita habemus, sed iam septimus admodum est mutilus, multo etiam magis octavus atque adeo nonus, ut ex iis nihil proficiamus ad nostrum consi-lium; decimus iam sexaginta annis post septimum est exaratus et inter eum duodecimumque (undecimus enim vix legi potest) rursus triginta sunt interiecti anni, ut nullo modo in choragorum numero eidem homines atque in septem primis appellati esse potuerint.

» 2 ) Demar. arch. rat. lin. 85—86 (isti (Pwxatim; riueiSsmvog), 112

—113 (In-i Arjudpou JloeiSeibvos); cfr. etiam lin. 127—129, ubi pecuniae summa Posideone anni superioris deposita in arca publica Lenaeone mense Demare archonte dicitur rursus quaestoribus tradita. 1 23 ) Demar.

arch. rat. lin. 12—13, 16—18, 21—22, 52—53; Amphicl. arch. rat. lin. 28

—29, 3 0 - 3 1 , 36—37, 5 2 - 5 3 , 65—66, 7 2 - 7 3 . Semel plenius exstat scriptum (Demar. arch. rat. 1. 17): 8 itpaaav TteptyEvioftai abrots drtb rob Stara^HvTOS elg rd t;ivta roig reywraj?, non additur tamen, a quo vel unde esset haec pecunia subministrata, sed cum certe non ex aerario sacro fluxerit, unde eam pensam credas nisi e publico?

p u b l i c e pendendam, et quoniam deo iam antea essent consecratae, non in aerarium publicum redditas, sed in sacrum illatas — paucae sunt plerumque, octo, sedecim, viginti tres, viginti septem drach-mae, quae hoc nomine numerantur. Multo incertior res est de alia quadam summa rou xoprjytxou nomine in hieropoeorum ratio-nibus perscripta atque quotannis item a quaestoribus, scilicet ex aerario publico, pensa: quam certam fuisse atque lege constitutam discimus non solum inde, quod semper eadem est 486 dr. 4 obol.,1**) sed magis etiam quod numquam omittitur articulus, nisi semel, ubi tamen pecuniae tertiam tantum partem (162 dr. obol.) inveni-mus numeratam eamque non a quaestoribus reipublicae, sed ab hominibus p r i v a t i s .m) Hanc pecuniam credit Homollius deo pen-sam quotannis a civitate, ut festis quibusdam subveniret, qui in templo celebrabantur;1 8 6) sed ut mittam miram videri summam 486 dr. et 4 obol. (num civitas non potuit eas usque ad 500 drach-mas augere, vel saltem obolos duos addere, ut plenus drachmarum numerus exsisteret), ut taceam de pecuniae huius ipsius parte a privatis pensa, quomodo expediri potest difticultas, quae inde oritur, quod, Homollii coniectura si vera esset, a civitate quotannis dona-retur pecunia ad festa celebranda (et magna quidem, quoniam X«po\ agendi erant), festa autem non celebrarentur — acceptae enim pecuniae fit mentio saepius in hieropoeorum rationibus, nulla fit usquam expensae. Hinc est proficiscendum in causa explicanda, cur pecuniae haec summa deo sit oblata: pensa est aerario sacro, non ex eo expensa. Itaque potest esse vel dono data vel mercedis nomine soluta. Illud quidem non est verisimile — cur enim civitas p ecuniam tantam quotannis deo donaret, non dvd&rjpa eiusdem pretii offerret, ut saepissime fieri solebat et aliis locis et Deli? Atque unde xoprjjtxou nomen accepisset? Alterum vereor, ne non magis

'**) Demar. arch. rat. lin. 32—33 (ini Qwxatiwg IloatSewvos), 45 - 46 (ixt Arjpdpoo IloatSewvog); Amphicl. arch. rat. Iin. 69. i a s) Demar:

arch. rat. lin. 10. Ceterum occurrit eadem haec tertia pars etiam in Amphicl. arch. rat. lin. 4 2 - 4 3 et invenitur etiam sexta pars (81 dr. a/3 ob.):

ibid. lin. 46. Ubicunque in titulo hoc, lacunis saepissime obscurato tota sententia exstat integra, videmus semper xoptiyixou parti pensae ad-dita esse privatorum hominum nomina: lin. 30—31 — itapa Stiaou x°PVm 1 txov, lin. 42—43 —

x°P

r

tr-

xo

>

i &po.aoprjdrjs "a«) Bull. d. Corr. Hell.

^ I, p. 75.

giam pertinentibus templo merces solveretur? Pro toto ornamento dico et apparatu sollemni in templo asservato deique proprio, qui quotannis choragis permittebatur ad choros suos instruendos. At cur a civitate merces penderetur, non a choragis, qui ad hoc ipsum eligebantur, ut Xstroupyla sua rempublicam sublevarent? Certe pecunia haec a choragis est pensa et tradita tantum per quae-stores — per quaequae-stores, non per hieropoeos, quoniam choragi ipsi quoque in archontis civitatisque erant potestate, non templi administratorum. Atque documentum huius rei mihi videtur exstare certissimum: in titulo enim choragico, qni Callimo archonte est scrip-t u s , legimus choragos duos (inquilinos Demeam escrip-t Dionysium) vestimentorum, quibus Dionysiis essent usi, mercedes non solvisse (xat rd>v ipartojv TOUS ptadous oux dnsSovro rtuv sig rd dtovuata) ;12') quae vestimenta certe neque privatim erant ab iis comparata (non enim intererat archontis, utrum pretium esset solutum necne, per-scribere in tabulis publice propositis) neque publice iis vendita, sed tantum ex aerario et sine dubio e sacro mutua a b iis sumpta vel potius mercede conducta. Iam intellegitur, quomodo fieri potue-rit, ut tertia rou ^oprjytxou p a r s in aerarium sacrum inferretur ab hominibus privatis — choragi erant, qui Demeae Dionysiique exem-plo mercedem vestimentorum non persolverant iusto tempore, postea vero, aliquot fortasse annis interiectis, pecuniam pro sua parte debitam in aerarium intulerunt, ut nomina sua e debitorum dei tabula eraderentur. Omnia spectanti verisimillima mihi haec videtur ratio rou %opr/ytxou et nomen et vim explicandi.

Nescio an ad liturgias etiam illud referendum sit, quod cives divitiores in se suscipere debebant, munus npoSavstarwv et dva-86%OJV. His nominibus appellabantur, qui pro republica, cum a deo pecuniam mutuam sumebat, vadimonia dabant. Cuius rei totam rationem illustravit Homollius1 2 8) allatis locis quibusdam e titulis nondum publici iuris factis: civitas enim non modo oppignerabat deo pro pecunia mutua sumpta omnes reditus p u b l i c o s ,1 2 9) sed etiam

12') No. V: Bull. d. Corr. Hell. VII, p. 109, lin. 1 7 - 1 8 . 1 2 8) Bull.

d. Corr. Hell. VI, p. 69. i2 9) Sosisthen. arch. rat. lin. 120—121:

idaveiaauev (scil. hieropoei) rrj noXet kxi bno»f)xet T O I S npotr-oioti ratg drjuoaiatt.

constituebat praedes sex, quorum e re familiari deo satisfieret, si respublica tempore iusto se aere alieno non liberasset;1 3 0) pactum totum cum pecuniae debitae summa praedumque nominibus accu-ratissime perscriptum apud Tpane&Trjv deponebatur.1 3 )) E x iis autem, quos ab Homollio mutuatus sum, titulorum locis apparet fuisse discrimen quoddam inter ambo praedum genera — itpoSavet-crras et dvaSd^ouf, neque difficile est, quale fuerit, perspicere: ex ipsis nominibus patet illos fuisse primos sponsores, qui, si civitas non solvendo esset, primi cogerentur aes alienum de suo persolvere, non sufficiente autem eorum re familiari obligationem in se susce-pisse {dvaSixEcr&at) eos, qui secundo ioco appellantur saepiusque in rationibus omnino omittuntur praedes — dvdSo-(ot. Ternos fuisse utrosque iam d i x i1 3 2) itemque inclinare me in eam partem, ut munus eorum liturgiam putarem: certe et e divitiorum civium numero eligebantur (quid enim deo profuissent praedes inopes ?) et e re sua familiari pecunias a civitate debitas persolvebant (non semper qui-dem, sed adversis temporibus) — haec autem sunt ambo liturgiae signa; neque tertium, ut munus, quando ad quem certo ordine deveniret, detrectare non liccret, credo defuisse, cum aliter fieri potuerit, ut qui in se suscipere vellet, inveniretur nemo. Non nego plerumque satis multos exstitisse cives, qui ultro se offerendo populi gratiam captarent, cum non magno sumptu aut periculo hoc facere liccret — tranquillis quidem temporibus; sed quid ad-versis rebus credamus esse factum? Quoquo modo de hac re iudices, certe magistratibus eos non adnumerabis Nenzium secutus, cui vel illud verisimile est visum »eos reipublicae rationem reddere debuisse:«m) cuius rei tandem rationem redderent, quaeso — utrum pecuniae a deo mutuae datae, quam ipsi ne digito quidem atti-gissent, an illius, quam ipsi deo pendere deberent, si civitas debita non solveret?

13 0) Charil. arch. rat. lin. 77—79: iSaveioauev (scil. hieropoei) T J Tt6kei xai TtpoSavetaratq — nomina tria — xai dvaS6%otq — nomina item tria — Spaxftds XXX. 1") Charil. arch. rat. lin. 78: xard

auyypa-•frjv TT/V jtap' 'EntxuSet KpiToftoukou xet/j.evrjv Trj rcoiXet xai itpoSavetaratg.

Sosisthen. arch. rat. lin. 121: f) aoyfpatprj itapd 1 3 2) Semel in hieropoeorum rationibus Demare archonte scriptis (lin. 209 sqq.) plures videntur nominati, sed titulus hoc loco tam est mutilus, ut temerarium sit de hac re sententiam proponere. I 3 S) Nenz. Quaest. del. p. 9.

B. St. ix. 1. 10

Ultimos hic nomino d u u m v i r o s auro et argento fiando, quos scimus a populo electos, cum necesse videbatur ad fragmenta supel-lectilis aureae et argenteae in maiora quaedam /upara conflanda, quod nisi iubente populo fieri non p o t e r a t ; quin etiam in contione ipsa et tradebant eis fragmenta et recipiebant yu/xara hieropoei.1 3 4) Hi homines ad certum munus electi ne nomine quidem proprio u t e b a n t u r , sed appellantur oi dvSpeg oi aipeMvreg unb rou Srjpou uiare aoyytvveuaat. Eiusdem generis est munus illorum, qui a populo eligebantur eeg xonrjv rou vopcoparog.l3i)

Omnium e o r u m , qui privati reipublicae operam d a b a n t , sae-pissime appellantur maximique sunt momenti ad res omnes pecu-niarias gereudas n e g o t i a t o r e s quidam — rpane^l-ag eos nomino Dittenbergeri, viri doctissimi, opinionem secutus: nam in tot r a -tionibus servatis nusquam officii eorum nomen adfertur, sed tan-tummodo scribi solet pecunias fere o m n e s , quae hieropoeis quae-storibusque t r a d u n t u r , esse ab iis acceptas dnb rrjg rou Sseva vel rou Secva. Homollius quidem supplendum hic putavit XCSOJTOU vel Scoexrjaecog;136) at non dnb rfjg XCBUJTOU dictum esset, sed £x rrjg XC/3OJTOU, atque idem statuendum est de Stotxrjoetog voce, quae du-bitaverim possitne tali ratione u s u r p a r i , ut cum napaSouvat aut napakxSetv verbis coniungatur; itaque malo cum Dittenbergero dnb rrjg rpane^rjg s u p p l e r e .1 3 7) Ceterum de nomine tantum contentio est, de r e ipsa dubium esse non potest, quin non magistratus hic sint intellegendi, sed e negotiatorum numero quidam electi (populi videlicet suffragiis), quorum fidei permitterentur et sacrae et pu-blicae pecuniae accipiendae ab i i s , qui ultro deo civitatique quae debebant solverent, exigendae ab illis, qui voluntate non penderent.

E t sacras et publicas pecunias dico trapezitis creditas — supra enim iam monui o m n e s , quae hieropoeis t r a d e b a n t u r , dei fuisse proprias, quae quaestoribus, civitatis. Quod intercessorum munus ad res gerendas omnes maximae erat utilitatis, cum et debitoribus, qui ultro pecunias adferebant, semper certo loco (in aroq quadam, ubi rpdnsCai commemorantur) ob ipsum negotium suum necessario

184) Demar. arch. inv. lin. 119-121, 122, 122—123, 123—125.

is») Amphicl. arch. rat. lin. 75—76. 1 3 6) Bull. d. Corr. Hell.

y i( p 7i 74. 137) Opinionem suam communicavit cum Nenzio:

Quaest. del. p. 8.

praesto essent, quod a b hieropoeis vel quaestoribus variis officiis

praesto essent, quod a b hieropoeis vel quaestoribus variis officiis

Im Dokument BERLINER STUDIEN (Seite 145-200)